Pomerium[1] fuit limes intra et extra murum cippis insignis qui terminus sacer urbis Latinae vel Etruscae habebatur.

Cippus pomorii Romani imperatore Claudio positus. Verba ultimae lineae "ampliavit terminavitq[ue]" digammate inverso scribuntur

Respublica Romana libera

recensere

Livius tradit Servium Tullium pomerium Romanum protulisse:

Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.[2]

Imperium Romanum

recensere

Solis imperatoribus Romanis pomerium ampliare aut aliter mutare licebat, quod anno 49 fecit Claudius[3] quia imperii fines Romani auxerat. Ita montem Aventinum intra pomerium inclusit. Augurum collegium quoque in primis hanc rem curabat[4].

  1. Pōmērium, rarius pōmoerium. Vide Oxford Latin Dictionary, s.v. "pomerium".
  2. Titus Livius, Ab urbe condita 1.44.3–5.
  3. CIL 6, 1231 CIL 6, 31537 CIL 6, 37022 CIL 6, 37023 CIL 6, 40852
  4. CIL 6, 1233

Bibliographia

recensere
  • "Pomerium" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome
 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!