Aperire sectionem principem

Virgo Vestalis,[1][2] simpliciter Vestalis,[3][4][5] antiquitate fuit sacerdos Vestae deae, cuius templo Romae inserviebat. Collegium Vestalium ab incunabulis Romanae civitatis usque ad annum 391 duravit, cum Christianus imperator Theodosius I eas e templo exire iussit ː qui annus velut finem quendam publico paganismo in Imperio Romano imposuit. Quamdiu vero viguit religio vetus ipsam salutem reipublicae Romanae e ritibus Vestalium pendere aestimabant.

De religione et castitateRecensere

Si antiquis fabulis credimus, iam ante Urbem conditam fuere Vestales virgines, quoniam Rhea Silvia, Romuli mater, Vestalis Albani regis iussu facta est. Postea, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, Vestalibus leges dedit. Ex eo tempore fuerunt primum quattuor, deinde sex, denique septem Vestales, inter viginti puellas delectae. Per triginta annos in foro Romano in atrio Vestae habitabant, unum e praecipuis officiis illis erat ignis sacer in Vestae aede alendus. Tripertitum erat tempus sacerdotii ː per decem primos annos discebant, per decem sequentes cultum absolvebant, per decem ultimos novicias docebant. Puram vitam agebant, vetitae erant nubere. Quocirca in magno honore habebantur et in publico ab anno 42 a.C.n. etiam lictores cum fascibus eis praeibant[6]. Propter gravissimam culpam, vel usque ad mortem verberabantur vel vivae in sepulcrum in agro "scelerato" dicto ad portam Collinam coniciebantur[7] vel de rupe Tarpeia praecipitabantur. In summa tradunt duodecim aut, ut quidam scribunt, sex et viginti Vestales ita periisse. Supplicia tam dura paulatim rariora fiebant et pauci imperatores incestas Vestales vivas sepeliendas adhuc iusserunt ut Domitianus[8] et Caracallus... Non omnes tamen sacrosanctam castitatem earum verebantur : nam Caracallus unam e quattuor Virginibus quas supplicio adfecit ipse dehonestasse dicebatur[9] et Elagabalus ad liberos 'diviniores' gignendos Vestalem Aquiliam Severam indignantibus omnibus uxorem duxit[10] ! Maxima vero erat earum auctoritas: e. g. capitis damnato a Vestalibus auxilium petere licebat; tum magistratus vitae eius parcere debebant.

De Vestalibus in iure civiliRecensere

Vestalibus alia condicio Romae fuit atque ceteris mulieribus quae per totam vitam in manu sive patris sive mariti sive alii tutoris manebant[11] exceptis virginibus Vestalibus, quas etiam veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: Itaque etiam lege XII tabularum cautum est[12]. Ita sine ullius auctoramento in iure agere eis licebat. Etenim Virgo Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur[13] . Adhuc impuberes a pontifice maximo capi solebant ac statim omnes gentiles necessitudines abrumpebantur. Patris hereditatem nisi testati Vestalis adire non poterat ː non iam enim legitima heres habebatur. Item fratres ceterique cognati cuiusdam Vestalis hereditatem eius adire non poterant nisi testamentum illa fecisset et eos heredes instituisset. Non iam enim legitimi eius heredes erant et Vestalis intestatae bona in publicum redigebantur[14].

NotaeRecensere

 
Caput Vestalis velatum in denario anno 63 a.C.n. percusso. Pone caput cylix conspicitur qua aquam sacram hauriebant.
  1. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 639.
  2. John C. Traupman, The Bantam New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 447.
  3. Liv. 1, 3 sq.; Plin. 28, 4, 7, § 39; Ov. F. 2, 383 al., in Lewis & Short, s.v. "Vesta," in A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (1879).
  4. "Vestalis . . . (sc. virgo)," John T. White, The White Dictionary (Chicago: Follett Publishing Company, 1928), 639.
  5. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 639.
  6. Plutarchus, Numa X.
  7. Plutarchus, Numa X.
  8. Suetonius, Domitianus VIII.
  9. Dio Cassius, Historia Romana 78.16.
  10. Dio Cassius, Historia Romana 80.9.
  11. Gaius, Institutiones I.144 ː Veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse
  12. Gaius, Institutiones I.145. Cf. Plutarchus, Numa X.5
  13. Aulus Gellius I.12.9
  14. Labeonis commentarii ad XII Tabulas apud Aulum Gellium (I.12.18) ː Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt

FontesRecensere

 
Statua Vestalis.

Plura legere si cupisRecensere

LatineRecensere

BarbareRecensere

  • Corinne Leveleux, Des prêtresses déchues : l'image des vestales chez les Pères de l'Église latine : fin IIe-début Ve s..., Parisiis, 1995 Recensio critica
  • Claire Lovisi, "Vestale, incestus et juridiction pontificale sous la République romaine" in Mélanges de l'école française de Rome, 1998(110/2) ː 699-735
  • José Carlos Saquete, Las vírgenes vestales : un sacerdocio femenino en la religión pública romano, Matriti, Fundación de estudios Romanos, 2000
  • Françoise Van Haeperen, "À propos de recherches récentes sur les vestales", L'Antiquité Classique, 2008(77) ː 309-319
  • Virgines vestales : il sacerdozio delle vestali romane : origine, costituzione e ordinamento, curantibus Maria Elisa Garcia Barraco et Ilaria Soda. Romae : Arbor Sapientiae, 2017

Nexus externiRecensere