Rhea Silvia, sive Ilia, est fabulosa Romuli Remique mater, gemellorum qui urbem condiderunt Romam.

Mars et Rhea Silvia a Rubens picti.

Etymologia recensere

Sunt multae interpretationes nominis Rheae Silviae.[1][2][3][4] Vixit circa 753 a.C.n. Fortasse consociatum est hoc nomen cum Rhea matre Iovis, benigna Troiae Aeneaeque dea.[5] Alii dicunt nomen Rheae ex vocabulo Graeco rheô profectum esse, quod 'fluere' significat; hinc pertinet ad fluvium Tiberem vel spiritum Tiberis. Carsten Niebuhr existimavit Rheam Silviam 'Ream silvae' significare, i.e. 'quae in silva abducta est'.

Fabulae recensere

Secundum narrationem Livii in libro suo primo de urbe condita, Rhea Silvia est filia Numitoris, Albae Longae regis, cuius proavus est Aeneas. Cum patruus Amulius regnum prehendisset atque filium Numitoris necavisset, iussit ut Rhea Silvia virgo Vestalis fuerit, ne filium paraverit. Gravida ad carcerem missa est. Livius scripsit:[6]

Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua virginitate spem partus adimit.

Concepit autem Rhea Silva atque gemellos Romulum et Remum peperit. Dixit ea se a Marte deo seducta fuisse. Censuit Livius eam non a deo sed a aliquo viro ignoto raptam fuisse, etsi

Vi compressa Vestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Mortua est aut pariendo aut quod liberos habuit.

Tunc coniecta est Rhea Silva in carcere a Amulio, qui filios eius Romulum et Remum in fluvio iecere iussit, sed postea servati sunt gemini:

Sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio in proxima alluvie ubi nunc ficus Ruminalis est—Romularem vocatam ferunt—pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit—Faustulo fuisse nomen ferunt—ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam volgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum.

In Annales, versibus Ennii narrat Rhea Silvia sorori somnium suum:[7]

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno:
'Eurudica prognata pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos: ita sola
Postilla germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur
His verbis: "o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.'

Hic "homo pulcher" est Mars, qui Silviam raptavit. Videtur quod versus "post ex fluvio fortuna resistet" felicitatem Romuli et Remi significet.

In artibus bellis recensere

Per saecula multa multa opera de Rhea Silvia effecta sunt. Itaque in Carthagine Nova anno 1988 statua in antiquo Romano theatro delecta? est.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Käppel 2001: 950.
  2. Niebuhr 1828: 1: 234.
  3. Picht 1996: 248.
  4. Schwenck 1823: 198.
  5. Schwegler 1853: 428.
  6. http://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.1.shtml.
  7. http://www.thelatinlibrary.com/enn.html

Bibliographia recensere

  • Albertson, Fred C. 2012. Mars and Rhea Silvia in Roman art. Bruxellis: Éd. Latomus. ISBN 978-2-87031-277-3.
  • Decker, George Jacob. 1777. Biographien des Plutarchs mit Anmerkungen von Gottlob Benedict von Schirach. Vol. 1. Berolini et Lipsiae.
  • Ehwald, Rudolf, et Friedrich Walter Levy. 1924. P. Ovidius Naso: Fastorum libri VI; Fragmenta. Vol. 3 (2). Lipsiae.
  • Hillen, Hans Jürgen. 1987. Titus Livius Römische Geschichte I–III. Dusseldorpii et Turici.
  • Käppel, Lutz. 2001. Rhea Silvia. In Der Neue Pauly. 10:950–951. Stutgardiae: Metzler. ISBN 3-476-01480-0.
  • Kytzler, Bernhard. 1994. Frauen der Antike: Von Aspasia bis Zenobia. Monaci et Turici: Artemis. ISBN 3-7608-1224-4.
  • Latte, Kurt. 1914. Ilia. In Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft. 9 (1): 999–1000. Stutgardiae.
  • Lorenz, Susanne Michaela. 2001. Untersuchungen zum Römischen Gründungsmythos in der Sepulkralkunst. Dissertatio, Heidelbergae.
  • Niebuhr, Barthold Georg. 1828. Römische Geschichte. Vol. 1. Berolini.
  • Picht, Georg. 1996. Die Fundamente der griechischen Ontologie. Stutgardiae.
  • Rosenberg, Arthur. 1914. Rea Silvia. In Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft. 1A (1): 341–345.,
  • Schaller, Gottfried Jakob. 1827. Dionysius von Halikarnaß: Urgeschichte der Römer. Vol. 1. Stutgardiae.
  • Schwegler, Albert. 1853. Römische Geschichte: Römische Geschichte im Zeitalter der Könige. 1: 426 et seqq. Tubingae.
  • Schwenck, Konrad. 1823. Etymologische–Mythologische Andeutungen. Elberfeldiae.