Salii (religio)
Salii erant perantiquum Romae collegium sacerdotale, quod a Numa Pompilio rege conditum esse traditur.
Nomen
recensereNomen Saliorum cum alii[1] tum Marcus Terentius Varro a "salitando" deductum esse vult.[2] Collegium ex duabus sodalitatibus exstabat, quarum cuique duodecim sodales erant, Saliis Palatinis et Saliis Collinis (sive Agonensibus vel Agonalibus).[3]
Historia
recensereSalii Palatini, qui Marti deo inserviebant, a Numa Pompilio creati traduntur.[4] In curia eorum in monte Palatino sita lituus Romuli, ut putabatur, custodiebatur. Salii Collini, qui Quirino inserviebant quorum curia in Quirinali sita erat, a Tullo Hostilio conditi esse dicuntur.[5]
Utrique sodalitati erant proprii libri rituales; magister iis praeerat; cooptatione eligebantur; solis adulescentibus patriciis, quorum parentes adhuc vivi erant, Saliis fieri licebat; cum magistratum maiorem ingressi sunt, plerumque sodalitatem relinquebant.
Ex libera res publica Romana non nisi pauca nomina sodalium nota sunt, inter quos Publius Cornelius Scipio Africanus, qui etiam post consulatum sodalis remansit, ex tempore imperiali plura nomina tradita sunt. De imperatore Marco Aurelio Historia Augusta refert:
- [Hadrianus eum] octavo aetatis anno in Saliorum collegium rettulit. In saliatu omen accepit imperii: Coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. Fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset.[6]
Officia
recensereOfficium maximi momenti fuit pompa, quam tempore bellandi incipiente et exeunte per urbem Romam duxerunt. Tamen in litteris sola pompa mensis Martii attestata est.[7] Ancilia Martis "moverunt" et "lustraverunt". Certis locis (sicut in comitio, Capitolio, Aventino) praesule vateque ducentibus mira arte armis saltatum est. Hastis ancilia concutientes carmen antiquo opere factum nomine Carmen Saliare cecinerunt, quod tempore historico non iam intellegebatur.[8] Praetera complures dei invocati sunt,[9] tempore imperiali etiam imperatores.[10] Salii tunica varii coloris, trabea et tegumine pectori aeneo induti, pugione, lancea et galea instructi erant.[11] Sollemnia luxuriosis conviviis, cenis saliaribus, finem habuerunt.
Bibliographia
recensere- Jerzy Linderski: Salii [2]. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 10, Metzler: Stuttgardiae 2001, ISBN 3-476-01480-0, Coll. 1249–1251.
Notae
recensere- ↑ Dion. Hal. 20,70,4; Ov. Fast. 3,387 (iam dederat Saliis a saltu nomina ducta)
- ↑ Varro, ling. 5,14,85: Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent.
- ↑ Dion. Hal. 2,70,2: ... σαλίοις, οὓς αὐτὸς ὁ Νόμας ἀπέδειξεν ἐκ τῶν πατρικίων δώδεκα τοὺς εὐπρεπεστάτους ἐπιλεξάμενος νέους, ὧν ἐν Παλατίῳ κεῖται τὰ ἱερὰ καὶ αὐτοὶ καλοῦνται Παλατῖνοι. οἱ μὲν γὰρ Ἀγωναλεῖς, ὑπὸ δέ τινων Κολλῖνοι καλούμενοι σάλιοι, ὧν τὸ ἱεροφυλάκιόν ἐστιν ἐπὶ τοῦ Κολλίνου λόφου, μετὰ Νόμαν ἀπεδείχθησαν ὑπὸ βασιλέως Ὁστιλίου.
- ↑ Liv. 1,20,4: Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.
- ↑ Dion. Hal. 2,70,2
- ↑ HA Vit. Marc. 4,2-4
- ↑ Dion. Hal. 2,70,2: ἑορτὴ δ᾽ αὐτῶν ἐστι περὶ τὰ Παναθήναια ἐν τῷ καλουμένῳ Μαρτίῳ μηνὶ δημοτελὴς ἐπὶ πολλὰς ἡμέρας ἀγομένη, ἐν αἷς διὰ τῆς πόλεως ἄγουσι τοὺς χοροὺς εἴς τε τὴν ἀγορὰν καὶ τὸ Καπιτώλιον καὶ πολλοὺς ἄλλους ἰδίους τε καὶ δημοσίους τόπους
- ↑ Varro (ling. 6,6,49) false interpretatur: Itaque Salii quod cantant: Mamuri Veturi, significant memoriam veterem.
- ↑ Sic dicta Axamenta, vide Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompeii Festi de significatione verborum: Axamenta dicebantur carmina Saliaria*, quae a Saliis sacerdotibus canebantur*, in universos homines † composita. Nam in deos singulos versus ficti a nominibus eorum appellabantur, ut Ianuli, Iunonii, Minervii.
- ↑ Augustus, res gestae 2,21: Nomen meum senatus consulto inclusum est in saliare carmen. Tacitus Ann. 2,83,1: Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine caneretur.
- ↑ Vide inter alios Plutarchum, vitam Numae 13,7: φοινικοῦς μὲν ἐνδεδυμένοι χιτωνίσκους, μίτραις δὲ χαλκαῖς ἐπεζωσμένοι πλατείαις καὶ κράνη χαλκᾶ φοροῦντες, ἐγχειριδίοις δὲ μικροῖς τὰ ὅπλα κρούοντες.