Trabea (-ae f.) est genus vestimenti, quo primores Romanorum certis diebus supra tunicam usi sunt. Toga brevior paludamento similis fuisse videtur.

Historia

recensere

Initio a regibus gesta esse traditur,[1] postea eadem certis diebus consules induti sunt et praesertim equites Romani, ut ipse ordo equester hoc verbo significari potuit.[2].

Genera trabearum

recensere

Apud Servium legitur:[3]

Suetonius in libro de genere vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Quirinali' ergo regali.
  1. Plinius Naturalis historia 8,49; 9,39; Vergilius Aeneis 7,187; 11,334; Ovidius Fasti 2,504
  2. Statius silvae 5,2,18. Martialis 5,41,5.
  3. Servius ad Aen. 7,612
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!