Gaius Valerius M.f. Laevinus (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens recensere

Pater eius Marcus Valerius P.f. Laevinus annis 220 et 210 a.C.n. consul fuit. Alter frater Marcus Valerius Laevinus anno 182 praetor erat, alter Publius Valerius Laevinus nominabatur. Anno 200 a.C.n. fratres tres ludos funebres pro patre habebant[1]. Frater e matre Marcus Fulvius Nobilior, consul anni 189, fuit.

Cursus honorum recensere

Ipse Gaius Valerius anno 189 a.C.n.fratrem in Aetoliam comitabatur: Aetolii pacem adepti sunt, quod pater Laevini eorum patroni fuerunt[2]. Anno 179 Laevinus praetor in provincia Corsica et Sardinia erat[3]. Livius nos de praetura secunda Laevini anno 177 certiores facit[4], sed haec contra Legem Villiam de cursu honorum fuisset. Anno 176 consule Gnaeo Cornelio Cn.f. Scipione Hispallo mortuo in eius locum suffectus est. Alter consul Quintus Petillius Spurinus paulo post contra Ligures pugnans cecidit. Laevinus expeditionem suscepit neque autem plus contra hostes adeptus est. Anno exeunte augures Laevinum impediebant, ne comitia consulum solus consul suffectus haberet[5]. Annis 174 et 173 inter legatos fuit, qui a senatu in orientem missi sunt. Anno 169 candidatus censoris a populo recusatus est[6].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXI 50,4
  2. Polybius, Historiae XXI 29,10; Titus Livius, op.cit. XXXVIII 9,8
  3. Titus Livius, op.cit. XL 44,2; 7
  4. Titus Livius, op.cit. XLI,8 1-3
  5. Titus Livius, op.cit. XLI 18,15-16
  6. Titus Livius, op.cit. XLIII 14,1