Marcus Fulvius M.f. Flaccus (natus saeculo 2, mortuus anno 121 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens recensere

Filios duos et filiam habuit, quae Lucio Iulio Caesare consuli anni 90 a.C.n. nupsit.

Cursus honorum recensere

Flaccus fautor Gracchorum fuit et anno 130 a.C.n. IIIvir agris dividendis ex lege Sempronia in locum defuncti Publii Licinii Crassi creatus est[1][2]. A Scipione Aemiliano impediti IIIviri quin suo iure de agris sociorum dividendis decernere possent (129 a.C.n.)[3]. Anno 125 a.C.n. una cum Marco Plautio Hypsaeo consul electus est. In animo habebat legem ferre quae socios Italicos civitate Romana donaret[4]. Quo consilio commoti senatores, cum Hypsaeum collegam, qui fautor optimatium erat, in urbe manere iussissent, Flaccum in Galliam miserunt Massiliam urbem foederatam contra Ligures, Vocontios Salluvios Gallos adiuturum. Quos consul vicit atque partem magnam Galliae australis subegit, quae postea provincia Romana facta est et Gallia Narbonensis vocabatur. Anno 123 a.C.n. triumphans in Urbem rediit. Contra maiorum morem in annum 122 a.C.n. post consulatum tribunus plebis electus est : ita enim legem de sociis perferre posse sperabat. Quo anno Romae mansit dum Gaius Sempronius Gracchus in Africam proficiscitur, qui Coloniam Iunoniam, in ipso loco ubi Carthago olim steterat, conderet (post eius reditum, infaustis auspiciis relatis, colonia ista suppressa est)[5]. Romae Marco Livio Druso inimico Gracchorum resistebat[6] et Flaccus ab optimatum factione varie accusabaturː inprimis Aemiliani Africani anno 129 a.C.n. insidiis interfecti suspicionem in eum iniciebant[7]. Anno 121 a.C.n., cum consul Lucius Opimius vi contra Gracchanos pugnare constituisset, Fulvius in Aventinum montem confugit, sed ab inimicis una cum filiis necatus est. Domus eius deleta est[8].

Plura legere si cupis recensere

Notae recensere

  1. Appianus BC I,73. Plutarchus, C. Grac. X.3. Hieronymus Carcopino, "Les triumvirs de la lex Sempronia..." in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 129-303.
  2. CIL 9, 1024 CIL 9, 1025
  3. Appianus, Bell. civ. I.19.2-4.
  4. Appianus BC I,152.
  5. Appianus Alexandrinus, Bellum Civile I 102-106
  6. Plutarchus, Gaius Gracchus 10-11
  7. Plutarchus, C. Grac. 10.4.
  8. Marcus Tullius Cicero, de domo sua 102; 114


Antecessores:
Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Aurelius Orestes
Consul
125 a.C.n.
cum
Marco Plautio Hypsaeo
Successores:
Gaius Cassius Longinus et Gaius Sextius Calvinus