Gaius Papirius Carbo
Gaius Papirius Carbo (natus saeculo 2 a.C.n.; mortuus anno 119 a.C.n.) fuit vir publicus atque orator Romanus.[1]
Gens
recensereGnaeus Papirius Carbo frater anno 113 a.C.n. consul, Gaius Papirius Carbo Arvina filius tribunus plebis et orator fuit. Patrem damnatum, frustra vindicare conatus est.[2] Gnaeus Papirius Carbo, filius Gnaei frater, consulatum ter adeptus est.
Cursus honorum
recenserePrimo popularis consiliis Tiberii et Gaii Sempronii Gracchi favebat et anno 131 a.C.n. tribunus plebis legem tabellariam tulit, e qua electiones non verbatim, sed tabellis haberentur. Sed lex ab eo proposita, qua tribuni plebis per duos annos continuos iterum creari potuissent, antiquata est. Annis ab 130 ad 119 a.C.n., triumvir agris adsignandis e lege Sempronia fuit in locum defuncti Appii Claudii,[3][4] sed cum anno 121 a.C.n. factiones Optimatium et Popularium ad vim procederent, Papirius nunc ad optimates transiit. Nam cum triumvir agris adsignandis in Africam anno 121 a.C.n., Gaio Graccho succedens, missus esset ad agros prope Carthaginem dividendos epistulas senatui misit, prodigia et iram deorum manifestam renuntiantes, quibus freta senatorum factio Gracchis inimica Gaium Gracchum et Fulvium Flaccum caedere non dubitarunt, sacrilegii eos accusantes, quod agrum ab Aemiliano post Carthaginem dirutam deis sacratum profanassent.[5] Anno 120 a.C.n., consulatum, traditionis praemium ab optimatium factione datum, una cum Publio Manilio gessit. Eodem anno, feliciter Lucium Opimium defendebat, qui Gaium Gracchum in triumviratu collegam et tria milia civium sine iudicio necaverat.[6] Iam anno proximo 119 a Lucio Licinio Crasso populari de vi, tamquam Scipionem Aemilianum interfecisset.[7] accusatus est. Quae suspicio pluribus illata erat, ipsi Gaio Graccho et eius sorori Semproniae exempli gratia, eoque magis dubia videtur, quod nulla quaestio tempore mortis decreta erat.[8] Damnatione imminente et ab omnibus desertus, Carbo mortem sibi ipse conscivit.[9]
Plura legere si cupis
recensere- Hieronymus Carcopino, Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967
- Nicolaus Brinkmann, "[I 5] P. Carbo, C." in Der Neue Pauly vol. 9 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01479-7) col. 289–290.
Notae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 102-106; 159.
- ↑ Valerius Maximus III.7.6.
- ↑ Hieronymus Carcopino, "Les triumvirs de la lex Sempronia" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 129-303.
- ↑ CIL 9, 1024 CIL 9, 1025
- ↑ Appianus, Bell. civ. I.24.4. Iulius Obsequens 33. Hieronymus Carcopino, op. laud. pp.297-303. Inter alia renuntiavit lupos terminos agrorum e terra effodisse et abstulisse.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore II 106; 165
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Ad Quintum fratrem II.5.3ː se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore, quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset (verba Pompei). Ad familiares IX.21.3ː is [Carbo] et tribunus pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. De oratore II.170
- ↑ Cicero, Pro Milone VII.16. Velleius Paterculus II.4.6. Titus Livius, Periocha 59. Plutarchus, C. Grac. X.4.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 103; Epistulae ad Familiares IX 21,3
Antecessores: Quintus Fabius Maximus Allobrogicus et Lucius Opimius |
Consul 120 a.C.n. cum Publio Manilio |
Successores: Lucius Aurelius Cotta et Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus |