Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus
Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus (natus circa annum 160 a.C.n., mortuus anno 103 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis optimatium fuit.
Gens
recenserePater eius Lucius Caecilius Metellus Calvus anno 142 consul fuit. Habuit tres liberos: Lucium Caecilium Marcellum consulem anni 68 a.C.n., Marcum Caecilium Metellum praetorem anni 69 a.C.n. atque Caeciliam Metellam, quae primo Marco Aemilio Scauro (consuli 115 a.C.n.), deinde Sullae nupsit[1].
Cursus honorum
recensereMetellus, qui fautor optimatium et inimicus Gaii Marii erat, anno 119 a.C.n. una cum Lucio Aurelio Cotta consul electus est atque bellum in Dalmatia suscepit. Anno 117 a.C.n. de Dalmatis triumphavit. E praeda aedes Castoris refici iussit[2] et templum Opis Opiferae aedificavit[3]. Forsitan anno 115 a.C.n. censor erat (nisi potius fuit Lucius Caecilius Metellus Diadematus, consul anni 117 a.C.n.). Anno 114 a.C.n. pontifex maximus iudicium rexit contra Vestales tres incesti accusatas[4]. Anno 103 a.C.n. mortuus est.
Bibliotheca
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 24] C. Metellus Delmaticus, L." in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 888–889.
- J. Van Ooteghem, Les Caecilii Metelli de la République, Bruxellis : Palais des Académies, 1967.
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Sylla VI.
- ↑ Plutarchus, Pompeius 2,8; Marcus Tullius Cicero, Pro Marco Aemilio Scauro 48
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia XI 174
- ↑ Quintus Asconius Pedianus 45-46
Antecessores: Gaius Papirius Carbo et Publius Manilius |
Consul 119 a.C.n. cum Lucio Aurelio Cotta |
Successores: Quintus Marcius Rex et Marcus Porcius Cato |