Aperire sectionem principem

Lucius Caecilius Metellus Calvus

Lucius Caecilius Metellus Calvus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 139 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Quintus Caecilius L.f. Metellus erat, consul anni 143 a.C.n., frater Quintus Caecilius Metellus Macedonicus, consul 143 a.C.n.. Filii eius etiam consules erant: Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus anno 119 et Quintus Caecilius Metellus Numidicus anno 109 a.C.n.. Filia Caecilia Metella mater Lucii Licinii Luculli consulis anni 74 a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Anno 142 a.C.n. Metellus una cum Quinto Fabio Maximo Serviliano consul creatus est. Anno 141/140 a.C.n. proconsul Galliae Cisalpinae fuit. Tum una cum Scipione Aemiliano et Spurio Mummio legatus in Aegyptum et Graeciam missus est[1].

NotaeRecensere