Gnaeus Servilius Caepio (consul 141 a.C.n.)

Gnaeus Servilius Caepio (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 125 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio consul anni 169 a.C.n. erat. Fratres eius Quintus Fabius Maximus Servilianus anno 142 a.C.n. et Quintus Servilius Caepio anno 140 consulatu fungebantur.

Cursus honorumRecensere

Anno 141 a.C.n. una cum Quinto Pompeio consul electus quaestioni contra Lucium Hostilium Tubulum praetorem de sicariis praefuit[1]. Anno 138 cum fratre restis contra collegam Quintum Pompeium in quaestione de repetundis erat[2]. Anno 133 cum Quinto Caecilio Metello Macedonico servos seditiosos Minturnarum et Sinuessae suppressit[3]. Anno 125 censor erat.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Marcus Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum II 54
  2. Marcus Tullius Cicero, Pro Marco Fonteio 23
  3. Orosius, Historiae adversum paganos V 9,4


Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Servilianus et Lucius Caecilius Metellus Calvus
Consul
141 a.C.n.
cum
Quinto Pompeio
Successores:
Quintus Servilius Caepio et Gaius Laelius Sapiens