Aperire sectionem principem

Gnaeus Papirius Carbo (consul 113 a.C.n.)

Gnaeus Papirius Carbo (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 102 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 113 a.C.n. gessit..

GensRecensere

Fuit filius Gaii Papirii Carbonis praetoris anni 168 a.C.n. et frater Gaii Papirii Carbonis consulis anni 120 a.C.n. fuit. Filius Gnaeus Papirius Carbo dux factionis Popularium atque annis 85, 84 atque 82 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Anno 116 a.C.n. praetor erat et deinde propraetor Asiae fuit. Anno 113 a.C.n. una cum Gaio Caecilio Metello Caprario consulatum adeptus est. Tum foedus cum Cimbris fregit atque ab eis Noreiae devictus est[1]. Itaque a Marco Antonio consule anni 99 a.C.n. accusatus est. An absolutus sit vel propter damnationem imminentem sua manu mortuus sit, ignoramus[2].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere