Gaius Porcius Cato (natus ante annum 150 a.C.n.; mortuus post annum 114 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Denarius a Caio Catone percussus tum cum IIIvir monetalis erat. Ex una parte caput deae Romae galeatum, ex altera Victoria bigis vecta. Titulus C.CATO.

Pater eius Marcus Porcius Cato Licinianus anno 152 a.C.n. praetor designatus mortuus est, mater ei fuit Aemilia Paulla Tertia filia Aemilii Paulli[1], frater Marcus Porcius Cato (consul 118 a.C.n.). Marcus Porcius Cato Uticensis pronepos eius erat.

Cursus honorum

recensere

Anno 123 a.C.n. Cato IIIvir monetalis erat atque anno 117 a.C.n. praetor et deinde propraetor Siciliae. Anno 114 a.C.n. una cum Manio Acilio Balbo consulatum administrabat. Cato, qui Macedoniam provinciam acceperat, frustra contra Scordiscos certavit et deinde provinciam diripuit. Itaque anno 113 criminis repetundarum accusatus est[2]. Anno 109 a.C.n. iterum accusatus est, quod pecuniam a Iugurtha rege Numidiae accepisset, atque deinde in exilium abiit, ubi mortuus est[3].

Bibliographia

recensere
  1. Plutarchus, Aemilius 5.6, Cato Maior 20.13 et 24.2.
  2. Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 3,184; II 4,22; Velleius Paterculus, Historia Romana II 8,1
  3. Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 28; Brutus 128; Gaius Sallustius Crispus, Iugurtha 40,1-2


Antecessores:
Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus
Consul
114 a.C.n.
cum
Manio Acilio Balbo
Successores:
Gnaeus Papirius Carbo et Gaius Caecilius Metellus Caprarius