Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus

Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus (Theodisce: Klemens Wenzel Lothar Nepomuk von Metternich; natus apud Confluentes die 15 Maii 1773, mortuus Vindobonae die 11 Iunii 1859), comes, ab anno 1813 princeps Metternich-Winneburg, fuit praeclarus vir publicus Austriacus aetate sic dictae Restaurationis post Bella Coalitionum.

Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus

Iam anno 1809 Metternicus, qui concordiam cum Francia restituere volebat, a Francisco I imperatore novus administer rerum externarum Austriae factus est. Paucis diebus post (die 14 Octobris) in Palatio Belli Fontis apud Vindobonam de pace conventum est inter Franciam Austriam et Russiam. Metternicus magnas partes egit anno 1815 in Consilio Vindobonensi. Ab historicis epocha Metternici etiam Biedermeier nuncupari solet.

VitaRecensere

Metternicus Argentorati studens fuit annis inter 1788 et 1790 et postea usque annum 1794 Moguntiaci, cum arbiter ceremoniarum in coronando Leopoldo fuisset. Anno 1795 duxit in matrimonium Eleonoram Kaunitz, cancellarii illius magni neptem. Annis inter 1797 et 1799 particeps fuit Congressui de pace facienda ad Rastatt velut legatus Westfaliae. Anno 1801 Dresdae et anno 1803 Berolini fuit tamquam nuntius imperialis. Inde ab anno 1806 legatus fuit Lutetiae, ubi die 10 Octobris 1807 contractum Fontis Bleaudi patravit. Post belli denuntiationem anno 1809 a Napoleone Bonaparte retentus neque ante diem 2 Iulii Austriacis redditus est. Post cladem infelicem ad Wagram Metternicus id studebat, ut de pace vera cum Francogallis loqueretur. Statim minister rerum externarum Philippus Stadion dimissionem suam declarare coactus est, ut Metternicus ex die 8 Octobris succederet. Imperatore interrogante quemadmodum generatim cum inimico agendum esset, die 10 Augusti 1809 dixit Austriam Francogalliae blandiri debere, ut eius integritas conservaretur et fortitudo temporibus felicioribus reventura esset. Metternicus valde annuit matrimonio inter Mariam-Ludovicam de Habsburgo et tyrannum Francogallicum et anno 1810 ipse Lutetiam petivit.

Duos annos post die 14 Martii 1812 cum Francogallia foedus iniit, quo Austria territorio suo aucto praesidia promisit. Simul autem Russiam inquietam sedavit et Borussiam ministro Carolo Hardenberg mediatore de benevolentia Austriae certiorem fecit. Nil mirum, quin post tempestatem politicam anni 1812 partes a Metternico agendae crescerent. Postquam cum imperatore Russorum Alexandro ad limitem inter Silesiam et Bohemiam convenisset et partes ab Austria agendae definitae essent, Metternicus Dresdam venit ad Napoleonem. Cum Francogallorum duce die 26 Iunii horas novem colloquebatur, inceptum inane et sine eventu felici. Namque Napoleo condiciones pacis faciendae haud accepit, cui imperium Franciae sine territoriis occupatis offerendum in votis Metternici esset.

Bellum contra NapoleonemRecensere

Die 11 Augusti bellum indictum est ab Austriacis in Francogallos et die 9 Septembris foedus inter Austriam, Borussiam et Angliam renovatum est. Tamen Metternicus semper Austriae commoda servabat, e.g. foedere speciali cum Bavaria contra Borussiae hegemoniam. Metternicus identidem agere coepit cum Francogallia, ne victoria Borussiam Russiamve nimis fortificaret. Vel post cladem Lipsiensem Metternicus adhuc censuit Francogalliam in fines suas naturales redducendam esse. De hoc in manifesto Francofurti die 1 Decembris publicato obstinate omnibus persuadere tentabat. Paulo post ingressum Lutetiensem die 31 Martii 1814 Metternicus ipse in Francogalliae caput venit et Napleonis abdicationem profectionemque in Ilvam insulam die 11 Aprilis disposuit. In victorum omnium nomine Metternicus pacem Lutetiensem die 30 Maii subsignavit. Postea cum ministris tam Borussiae quam Russiae in Angliam est profectus, ubi Universitas Oxoniensis honoris causa sollemniter eum doctorem proclamavit. Ibidem die 29 Iunii foedus novum inter victores initum est.

Vindobonam reversus et multis praemiis honoratus Consilii Vindobonensis, quod dicitur, initium fecit. Ingenio diplomatico maximo quaestiones difficiles ad Poloniam et Saxoniam spectantes solvit et Germaniam unione terrarum pacificavit ubi Austria semper multum valeret. Pro Austria in Italia Regnum Lombardiae Venetiarumque creavit et territoria linearum secundarum in Tuscia et Mutinae firmavit . Die 20 Novembris 1815 Pax Parisiensis facta est, cum die 26 Septembris inter Russiam, Austriam et Borussiam sic dicta Alliancia sancta munita est. Cui confoederationi mox multae aliae terrae Europaeae sese aggregaverunt ad pacem perpetuo servandam. Contractu speciali diei 14 Aprilis 1816 Metternicus postulavit a Bavaria ut Austriae traderentur et provincia Salisburgensis et Comitatus ad Aenum/Innviertel.

Bellum contra reformatoresRecensere

 
Gryllus contemporaneus de Conventu Veronensi anni 1822

Annis sequentibus de politica Italica occupatus est, quo annis 1816 et 1817 saepe migravit. In Austria ipsa autem reformationes necessarias valde neglexit dicens tempus ad reformationes administratorias magnas adhuc maturum non esse, ut coram imperatori die 27 Octobris 1817 patefecit. Tunc honores duo maximi momenti ei dati sunt: die 1 Iulii 1816 ab imperatore Francisco I (Austriae) Montem Sancti Ioannis in Rhenania (apud Geisenheim) vitibus colendum nactus est et anno 1818 rex Siciliae eam Ducatum Portellae (apud Castrum Monticelli) cum salario obtulit. Eodem anno etiam Aquisgrani Conventui monarchorum interfuit et anno 1819 congressum Thermis Carolinis celebratum duxit. Ecce congressus alii, ubi politicam conservativam Austriacam praesentare potuit: Oppaviae anno 1820, Emonae anno 1812, Veronae anno 1822.

Auxiliantibus Frederico Gentz secretario rationes suas politicas coram publico iterum atque interum manifestavit de solo uniuscuiusque terrae principis arbitrio in iis rebus, quae ad sortem politicam incolarum attinerent. Inde fiebat ut res novae in auxilio Graecorum a Turcis occupatorum a multis guberniis refrenarentur. Attamen Metternicus Russiam retinere non potuit in Graecorum emancipatione neque vires democraticas in Francogallia vigentes. Etiam Regnum Nederlandicum iterum separatum est. Sed in Germania, Italia et Austria conservatismus politicus durabat. In Austria anno 1821 cancellarius primus creatus est et anno 1826 e praesidio omnium ministrorum potentiam summam accepit. De tempore isto molesto in Germania Austriaque, quo felicitatem tranquillitatemque privatam publicis rebus anteponere fas erat, ab historicis terminus technicus Biedermeier inventus est.

Rebus novis Parisiensibus anno 1830 Metternicus Austriam insulatam rursus aperuit erga Russiam et Borussiam, quae politica Contractu Berolinensi anni 1833 effectum habuit. Imperatore Francisco defuncto nullum officium deponere debuit res externas porro dirigens, cum in rebus internis sic dicta Conferentia statalis praevaluit sub barone Kolowrat homine politico progressivo. Foedus cum Borussia Russiaque (cum Nicolao I et Frederico Gulielmo III) mense Septembri 1835 utique renovatum est, sed tandem in bello inter Aegyptum et Imperium Ottomanicum Russia Anglos fovens mediationem Austriacam recusavit. Metternicus quidem denuo successum bonum habuit in tumultibus annorum 1840 et 1841 cum statuto omnium quinque potestatum unitarum; paulatim autem subiecti in Austria Germaniaque quos Metternicus constitutione fraudabat, rerum politicarum renovationem ante oculos habuerunt.

Res novae anni 1848 in Austria contra Metternicum ipsum directae erant. Post diem 13 Martii dimissionem suam petere debuit et trans Bataviam in Angliam fugit; mense Octobri 1849 Bruxellas iit et mense Iunio 1851 ad latifundia suam in Monte Sancti Ioannis in Rhenaniam revenit. Vindobona eum mense Septembri revidit. Consiliarius aulicus sine potentia vera factus est et mortuus est bello Italico indicto. Sepultus est in crypta familiae in Bohemia. Uxores ei fuerunt tres, Eleonora von Kaunitz (mortua anno 1825), Antonia von Leykam (mortua anno 1829) et Melania Zichy-ferraris (mortua anno 1854). Ex infantibus undecim tantummodo tres filii et tres filiae parti superfuerunt. Litterae eius post mortem editae sunt simul idiomatibus Francogallico et Theodisco (»Aus Metternichs nachgelassenen Papieren«, Vindobonae 1880-84) a nato Richardo Metternich et ab historico aulico Alphonso Klinckowström; commercium epistulare detegit C. van Dueren edens omnia Bruxellis anno 1899. Magister filii eius Ricardi fuerat quattuor annos scriptor Adalbertus Stifter.

BibliographiaRecensere

  • Bernd Schremmer: Metternich – Kavalier und Kanzler. Mitteldeutscher Verlag, Salinis Saxonicis/Lipsiae 1990, ISBN 3-354-00622-6.
  • Gerhard Seewann: Metternich-Winneburg, Klemens Lothar Graf, apud: Biographisches Lexikon zur Geschichte Südosteuropas. Volumen tertium. Monaci 1979, p. 168–172.
  • Wolfram Siemann: Metternich. Stratege und Visionär. Eine Biografie. Beck, Monaci 2016, ISBN 978-3-406-68386-2.
  • Wolfram Siemann: Metternich. Staatsmann zwischen Restauration und Moderne. Beck, Monaci 2010, ISBN 978-3-406-58784-9. (Critica)
  • Alan Sked: Metternich and Austria. An Evaluation. Palgrave Macmillan, Novi Eboraci 2008, ISBN 978-1-4039-9114-0.
  • Heinrich von Srbik: Metternich – Der Staatsmann und der Mensch. Tribus in tomis. Bruckmann, Monaci 1957 (versio originalis annis 1925–1954).

Nexus externiRecensere