Adalbertus Adalbert Stifter (natus die 23 Octobris 1805 Planae de Monte Vitconis[1], in Bohemia meridiana; mortuus die 28 Ianuarii 1868 Lentiae) fuit scriptor, pictor et paedagogus Austriacus. Inter scriptores maximi momenti aetatis, quae Biedermeier dicitur, numeratur.

Statua poetae in Bohemia ubi natus
Adalbertus Stifter, poeta Austriacus
Habitatio eius Lentiae ex anno 1848

Stifter Vindobonae iurisprudentiae studens fuit necnon philosophiae et scientiis naturalibus; antea annis inter 1818 et 1826 discipulus fuerat in gymnasio Benedictinorum Cremifanense. Studiis omnibus terminatis annis inter 1843 et 1846 magister Richardi Metternich, filii hominis politici eminentissimi Clementis Metternici, esse potuit. Anno autem 1850 in Austria Superiore anno 1850 inspector ludorum creatus est. Inde Lentiae habitare coepit, unde itinera multa fecit ad Alpes, in Italiam et alio. Anno 1865 rude donatus consiliarii aulici titulum honorarium nactus est. Lentiae anno 1902 monumentum pro eo erectum est, in Bohemia ad cunas anno 1906.

Historiunculae eius publicatae sunt sub his titulis: »Studien« (Aquinci 1844–1850) et »Bunte Steine« (Aquinci 1852). Collectio prima praesertim multos lectores movit atque captavit. Nam aversio a quotidianis aerumnis et quietismi salus, rerum pusillarum narratio, naturae observatio valde a litteris aliorum auctoribus sese differebant. Inde lectores pulchritudine tranquilla obcaecati obcaecati negligere videntur scriptoris inertiam in hominibus vivis describendis quia contemplativa ubique supersunt. Idem vitium criticatur in fabulis Milesiis eius praetitulatis »Der Nachsommer« (Aquinci 1857) necnon »Witiko« (Auquinci 1864–67).

Adalberti Stifter restantia opera »Briefe« (Aquinci 1869), »Erzählungen« (Aquinci 1869), »Vermischte Schriften« (Aquinci 1870) post mortem edenda curavit Aprent. Florilegium primum editum est quattuor in voluminibus Lipsiae anno 1887 Stößl operam dante.

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 19. Lipsiae 1909, p. 32-33 (in interreti hic)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Adalbertum Stifter spectant.