Ioannes Gabriel Seidl (natus die 21 Iunii 1804 Vindobonae, mortuus ibidem die 18 Iulii 1875) fuit Austriacus archaeologus, poeta, narrator et dramaticus. Verba excogitavit pro sic dicto Hymno populari Gott erhalte, Gott beschütze unsern Kaiser, unser Land.[1]

Wikidata Ioannes Gabriel Seidl
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Gabriel Seidl: imago
Ioannes Gabriel Seidl: imago
Nativitas: 21 Iunii 1804; Vindobona
Obitus: 18 Iulii 1875; Vindobona
Patria: Austria

Memoria

Sepultura: Vienna Central Cemetery
Ioannes Gabriel Seidl, poeta Austriacus

Vita recensere

Absolutorio in Academico gymnasio Vindobonensi recepto iurisprudentiae studebat; pater eius iuris consultus fuit. Anno 1829 magister factus est Celeiae. Ex anno 1840 custos fuit in Instituto nummorum et rerum antiquitatis Vindobonensi. Annis a 1856 ad 1871 thesauros imperiales in Palatio Imperiali curavit.

Praeter scientifica studia historiunculas et poemata multa edi curavit, e.g. poesim pristinam Nicolai Lenau. Poemata Ioannis Seidl in notas musicales vertebant Franciscus Schubert (e.g. Die Taubenpost) et Carolus Loewe (e.g. Die Uhr). Seidl interdum in operibus exarandis dialectum Austriae inferioris praetulit.

Opera recensere

Poesis recensere

  • Schillers Manen, (1826), Vindobonae apud J. B. Wallishauser
  • Balladen, Romanzen, Sagen und Lieder, (1826), Vindobonae apud J. P. Sollinger
  • Lieder der Nacht, Elegien aus Alfons von Lamartine, Die Deutung, (1826), Vindobonae apud J. P. Sollinger
  • Erzählungen, (1828), Vindobonae, apud J. P. Sollinger
  • Bifolien, (1836), Vindobonae, apud J. P. Sollinger
  • Liedertafel, (1840), Vindobonae, apud C. Gerold
  • Natur und Herz, (1853), Stuttgardiae, apud Hallberger

Tractationes geographicae recensere

  • Wiens Umgebung, nach eigenen Wanderungen und mit Benutzung der besten und neuesten Quellen…. (1826), Vindobonae, apud Mörschner und Jasper.
  • Die untersteierische Schweiz, (1836), Graecii, Steiermärkische Zeitschrift, collectio annualis III, libellus I.
  • Die Steinbrücke (Bild aus Untersteier), (1836), Graecii, Steiermärkische Zeitschrift, collectio annualis III, libellus II
  • Das St. Mareiner-Thal (Züge zu einem Rundgemälde), (1838), Graecii, Steiermärkische Zeitschrift, collectio annualis V, libellus I.
  • Wanderungen durch Tirol und Steiermark, (1840), Lipsiae, vol VII. Das malerische und romantische Deutschland, apud Weigand.

Notae recensere

  1. En etiam versionum Hungaricae Bohemicaeque initium: Tartsa Isten, óvja Isten királyunk s a közhazát; Zachovej nám, Hospodine císaře a naši zem; Latina conversio non officialis: Deus servet, Deus protegat imperatorem nostrum et terram nostram. Melodia Iosephi Haydn est, quae hodie hymnus Germaniae est.

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Gabrielem Seidl spectant.