Nicolaus Lenau, nomine saeculari Nikolaus Niembsch Edler von Strehlenau (natus ad Csatád in Circulo Timiş die 13 Augusti 1802; mortuus Vindobonae-Oberdöbling die 22 Augusti 1850), fuit Austriacus epochae Biedermeieranae poeta et auctor e Banatu prognatus, qui lingua melancholica metaphoras naturae adhibuit ad monstrandum desperationem, dolorem mundi (Theodisce Weltchmerz)[1] et internam hominum lacerationem.

Wikidata Nicolaus Lenau
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Lenau: imago
Nicolaus Lenau: imago
Nicolaus Lenau: subscriptio
Nicolaus Lenau: subscriptio
Nativitas: 13 Augusti 1802; Lenauheim
Obitus: 22 Augusti 1850; Oberdöbling
Patria: Imperium Austriacum

Memoria

Sepultura: Weidling Cemetery

Vita recensere

 
Poeta anno 1844

Vindobonae et Bratislavae iurisprudentiae medicinaeque studuit. Ex anno 1821, poemata pepigit, praecipue ab Hölty et Klopstock motus. Mox animus eius intranquillus notus erat, qui fecit eum fugere velle ex ambientibus suffocantibus scriptorum Vindobonensium veluti Franciscus Grillparzer et Ferdinandus Raimund. Hereditate anno 1830 vendita, potuit omnino sese operibus scribendis dicare. Prima editio sub modesto titulo Gedichte prolata est anno 1832, cum anno 1831 familiaritatem contraxisset cum poetis Scholae Suebicae (Ludovicus Uhland, Gustavus Schwab, et alii). Quietem abhorrens inter annos 1832 et 1833 in Civitates Foederatas migravit. In Europam autem reversus, mirabatur de prosperis eventibus quoad dilectionem erga opera sua in lectoribus. Anno 1838 sequebatur volumen Neuere Gedichte. Propter amores infelices cum Sophia von Löwenthal, Lenau collapsus est, et physice et mente.

Mense Octobri anni 1844, apoplexiam cerebri passus est; vitam residuam in nosocomiis vecordibus institutis degit: anno eodem ad valetudinarium Regiae Winnendensis admissus est, et ab anno 1847 usque ad mortem in valetudinario cuiusdam Doctoris Gröngen, in Oberdöbling, hodie pars Vindobonae, permansit.

Gravitas recensere

 
Memoriale Nicolai Lenau Esslingen in urbe stans

Cum voluminibus poeticis Lenau praeterea opera epica maiora concinnavit, adoptans argumenta litterarum omnium gentium. Inter haec numerentur in fragmentis editum dramaticum opusculum Don Juan (1851), quod Ricardo Strauss serviebat ad melodrama? eiusdem tituli (anno 1889). Insuper scripsit epicum-dramaticum poema Faust anno 1836, quod ex industria opusculum exemplare Ioannis Volgangi Goethii impugnaret. Mentionem facere ne obliviscamur hoc contextu etiam de libris Savonarola (1837) aut Die Albigenser (1842).

Fortuna recensere

Praemium litterarium biennale a Germanico Ministerio de rebus internis ab anno 1985 attribuitur, titulo Nikolaus-Lenau-Preis.[2] Eo honorantur poetae, quorum opera iuvent corroboratum amicitiam et reciprocum intellectum inter populos Europaeos occidentales et orientales. Lyceum Nicolai Lenau(de) Timisvariense asteroidesque 7400 Lenau ad eius honorem nominantur. Oppidum nativum in Romania, olim Hungarice Csatád nuncupatum, ab anno 1926 Lenauheim appellatur.

Notae recensere

  1. Haec vox a Jean Paul inventa et primum de Lenau dicta est.
  2. Nikolaus-Lenau-Preis

Bibliographia recensere

Editiones operum et documentorum
  • Eduard Castle, ed., Lenau und die Familie Löwenthal. Briefe und Gespräche, Gedichte und Entwürfe, Lipsiae 1906
  • Ernst Fischer, ed., Rebell in dunkler Nacht. Ausgewählte Dichtungen von Nikolaus Lenau. Rütten & Loening, Berolini 1952.
  • Anastasius Grün, ed., Nikolaus Lenau's sämmtliche Werke. 4 voll. Stutgardiae: Cotta, 1855 1 2 3 4
  • Anton Schlossar, ed., Nikolaus Lenaus Briefe an Emilie von Reinbeck und deren Gatten Georg von Reinbeck, 1832-1844'. Stutgardiae, 1896 Textus apud Internet Archive
De vita et opere
  • Ulrike Abraham, „Stumm rang die Nacht mit letztem Sonnenstrahle“. Die Naturmetaphorik Nikolaus Lenaus. Haag und Herchen, Francofurti 2000, ISBN 3-89846-032-0.
  • Rolf Engert, Nikolaus Lenau als Verkünder des dritten Zeitalters. 2a ed. Verlag edition unica, Leipzig 2011, ISBN 978-3-933287-08-3.
  • Norbert Otto Eke; Karl Jürgen Skrodzki, ed., Lenau-Chronik. 1802–1851. Deuticke, Vindobonae 1992, ISBN 3-216-07357-2.
  • Horst Fassel, ed., Nikolaus Lenau, Ich bin ein unstäter Mensch auf Erden. Ausstellungskatalog und Begleitheft zur Ausstellung, Weinmann, Filderstadt 1996 (Die Deutschen und ihre Nachbarn im Osten, Band 6), ISBN 3-921262-07-0.
  • Winfried Freund, "„Natur! - will dir ans Herz mich legen!“ Nikolaus Lenau – Eine Hommage an den Dichter aus Anlass seines 200. Geburtstags" in Stuttgarter Arbeiten zur Germanistik. no. 423 (2004) pp. 325–344.
  • Florian Gassner: Nikolaus Lenau. Wehrhahn, Hanoveriae 2012, ISBN 978-3-86525-256-2.
  • Carl Gibson, Lenau. Leben – Werk – Wirkung. (Beiträge zur Literaturgeschichte, 100). Carl Winter Universitätsverlag, Heidelbergae 1989, ISBN 3-533-04206-5.
  • Jean-Pierre Hammer, Lenau. Dichter und Rebell. Schwaz 1993, ISBN 3-85093-033-5.
  • Günter Häntzschel: Lenau, Nikolaus. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 14, Duncker & Humblot, Berlin 1985, S. 195–198 (Digitalisat).
  • Antal Mádl: Auf Lenaus Spuren. Beiträge zur österreichischen Literatur. Österreichische Bundesverlag, Vindobonae 1982, ISBN 3-215-04794-2.
  • Wolfgang Martens: Niembsch von Strehlenau Nikolaus Franz in Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950 vol. 7 (Vindobonae: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, 1978, ISBN 3-7001-0187-2) pp. 121 f. (nexus directus ad pag. 121, 122) (Theodisce)
  • Wolfgang Martens, Bild und Motiv im Weltschmerz. Studien zur Dichtung Lenaus. (Literatur und Leben, n.s. 4). Böhlau, Coloniae 1957.
  • "Lenau, Nikolaus" in Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD) (fons commentationis nostrae)
  • Emma Niendorf, Lenau in Schwaben. Aus dem letzten Jahrzehnt seines Lebens, Lipsiae 1853 (Textus apud Google Books)
  • Michael Ritter, Zeit des Herbstes. Nikolaus Lenau. Biografie. Deuticke, Vindobonae, 2002, ISBN 3-216-30524-4.
  • Roman Rocek, Dämonie des Biedermeier. Nikolaus Lenaus Lebenstragödie. Vindobonae, 2005, ISBN 3-205-99369-1.
  • Hansgeorg Schmidt-Bergmann, Nikolaus Lenau. Zwischen Romantik und Moderne. Studien. Edition Praesens, Vindobonae 2003, ISBN 3-7069-0158-7.
  • Alexander Stillmark, ed., Lenau zwischen Ost und West. Londoner Symposium (19. und 20. April 1990). (Stuttgarter Arbeiten zur Germanistik, 268). Heinz, Stutgardiae 1992, ISBN 3-88099-272-X.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaus Lenau spectant.