Franciscus Petrus Schubert
Franciscus Petrus Schubert (Theodisce Franz Peter Schubert dictus, natus 31 Ianuarii 1797, mortuus 19 Novembris 1828) fuit compositor et poeta Austriacus. Per aetatem brevem, triginta duo annos tantum, ille quidem musicus fecundissimus circa sescenta Lieder, novem symphonias (inter quas "Symphoniam Imperfectam"), musicam liturgicam, operas, musicam scaenicam composuit, cum magno musicae cameratae corpore et musicam pro clavili solo. Aestimatio artificii eius ipso vivo erat parva, sed studium operum eius decenniis post mortem magnopere crevit. Franciscus Liszt, Robertus Schumann, Ioannes Brahms, Felix Mendelssohn, et alii opera eius invenerunt et adiuverunt saeculo undevicensimo. Hodie Schubert videtur unus e summis aetatis Romanticae in musica adiutoribus, manetque unus ex compositoribus saepissime auditis.
Vita
recensereOrtus, pueritia, educatio
recensereNatus est Schubert Himmelpfortgrund in vico, qui nunc est pars regionis urbanae nonae (Alsergrund) Vindobonae, die 31 Ianuarii 1797. Pater, Franciscus Theodorus Schubert, filius agricolae Moraviani, magister scholae paroechialis; mater, Elisabeth (Vietz), filia artificis claustrarii Silesici fuit, quae ante nuptias ut ancilla in familia Vindobonensi laboraverat. Ex liberis Francisci Theodori (inter quos nothus anno 1783 natus),[1] novem infantuli mortui, quinque superfuerunt. Pater fuit notissimus praeceptor, et schola eius Lichtental in vico, in parte districtus noni Vindobonae, satis frequentata erat.[2] Quamquam musicus non professionalis vel bene notus, filium elementa musicae docuit.[3]
Puer quinque annos natus praeceptum ex patre accipere coepit, atque proximo anno in patris schola matriculavit. Educatio eius propria in musica eodem tempore coepit. Pater continenter eum elementa violinae,[3] et Ignatius frater clavile docebat.[4] Schubert septem annos natus Michaelem Holzer, organistam templi et magistrum chori loci, audire coepit; curriculum autem Holzeranum solum in sermonibus verbisque admirationis ut videtur constituit,[5] et puer plus ex cognitione cuiusdam fabri lignarii, qui eum ad receptaculum clavilium in vico ducebat, ubi melioribus instrumentis canere poterat.[6] Etiam violam in quadricinio fidium familiari psallebat, fratribus Ferdinando Ignatioque violinas et patre violoncellum psallentibus. Schubert multa ex suis quadriciniis primis pro hoc grege composuit.[7]
Schubert primum anno 1804 in conspectum Antonii Salieri, tum gravissimae Vindobonae auctoritatis, venit, qui facultatem vocis eius comprobavit.[7] Octobri 1808, discipulus in seminario imperiali (Stadtkonvikt) per stipendium studii cantor choralis factus est, ubi se aperturis et symphoniis Wolfgangi Mozart et Iosephi Haydn adsuevit.[8] His rebus variisque compositionibus levioribus auditis, et perfunctionibus in theatro operatico per occasionem observatis fundamenta condebat suae maioris gnaritatis musicae.[9] Vis musica magni momenti illius temporis ex carminibus Ioannis Rudolphi Zumsteeg venit, magni carminum ("Lieder") compositoris, quae, ut Iosephus von Spaun, amicus eius postea rettulit, Schubert "renovare maluit."[10] Familiaritas cum Spaun in seminario coepta omnem per vitam perduravit, nam illis temporibus Spaun, puer divitior, cartas scriptorias Schubert pauperi dabat.[9]
Interim ingenio suo in compositionibus manifestato Schubert aliquando orchestram seminarii ducere permissus est, et Salieri eum nonnullos annos privatim in compositione doctrinaque musica docebat.[11] Fuit exemplum generis orchestrae idiotarum, pro qua Schubert multas ex suis compositionibus fecit. Per reliquum pueri commorationis apud Stadtkonvikt, multam composuit musicam cameratam, inter quam carmina, res diversas pro clavili, atque inter conatus audaciores Kyrie (D. 31) et Salve Regina (D. 27), octocinium pro instrumentis venti (D. 72/72a, ad celebrandam matris mortem anno 1812 habitum),[12] cantatam pro cithara et vocibus masculinis (D. 110, ad honorandum patris natalem anno 1813), et symphoniam primam (D. 82).[13]
Magister in schola patria
recensereAnno 1813 exeunte a convictu discessit domumque rediit, ut in schola ("Normalhauptschule") operam daret, ut magister fieret. Proximo anno in scholam patriam ut magister discipulorum minimorum ingressus est, ubi plus quam duo annos operam servilem patiebatur, quam invitus perfungebatur.[14] Aliae autem exspectationes compensationibus erant. Imprimis Antonium Salieri privatim audiebat, qui musicam exercitationem plus quam alii magistri adiuvit. Schubert studia sua cum Salieri anno 1817 confecit.[11]
Anno 1814 Schubert in Theresam Grob incidit, supranistriam et filiam opificis vestium sericarum loci. Duo composuit pro cantu eius carmina (Salve Regina et Tantum ergo), et ea in prima perfunctione eius primae missae (D. 105) mense Septembri[15] 1814 perfuncta est.[14] Schubert eam in matrimonium ducere habuit, sed ei obstituit lex nuptialis anni 1815,[16] quae sponsum poposcit monstrare se familiam pecunia sustinere posse.[17] Novembri 1816, munere optato Aemona in urbe non impetrato, Schubert Theresae fratri Henrico congeriem carminum misit, quam horum familia usque ad saeculum vicensimum retinuit.[18]
Unus ex uberrimis annis Schubertianis fuit 1815, cum plus quam 20 000 mensuras musicae componeret, quarum plus quam dimidium pro orchestra fuerunt, inter quas novem opera ecclesiastica, una symphonia, et circa 140 Lieder.[19] Eodem anno, in Anselmum Hüttenbrenner et Franciscum von Schober incidit, qui ipso vivo amici perpetuo fuerint. Ioannes Mayrhofer, alius amicus, ei a Spaun 1814 commendatus est.[20] Maynard Solomon, musicologus Americanus, subiecit viros ad se Schubert amatorie attraxisse,[21] sed alii eruditi hanc propositionem summo studio reiecerunt.[22] Rita Steblin, musicologa rerum Schubertianarum perita, adseruit eum "mulieres venari."[23]
Ab amicis sustentus
recensereMutationes magni momenti anno 1816 factae sunt. Schober, discipulus ex bona familia ortus, aliquatenus dives, Schubert domum invitavit, ut secum habitaret. Hoc propositum praecipue erat commodum, quia compositoris petitio muneris Kapellmeister Aemonae non successerat, et tamen Schubert decreverat, ne ad munus magistri in schola patria reverteretur. Ante ergo anni finem factus est hospes in conclavi Schoberano. Brevi tempore opes suas musicá docendá augere conatus est, sed mox a conatu desistens se omnino ad compositionem dedit: "Compono mane," inquit, " et una re confecta, aliam incipio."[24] Per hoc annum animum ad res orchestrales et chorales adsidue attendebat, quamquam Lieder continenter componebat.[25] Multum huius operis e prelo non proferebatur, sed manuscripta et exemplaria inter amicos et admiratores circumagebantur.[26]
Anno 1817 ineunte, Schober ad Schubert Ioannem Michael Vogl, baritonum praestantem viginti annos maiorem, introduxit. Ille, quo Schubert deinde permulta carmina composuit, factus est unus ex principalibus compositoris adiutoribus in musicis Vindobonae coronis. Schubert etiam in Iosephum Hüttenbrenner (Anselmi fratrem) incidit, qui etiam partes in promotione musicae Schubertianae egit.[27] Hi viri, et crescens amicorum musicorumque corona, rationem eius operis promovendi, congerendi, atque post compositoris mortem conservandi rediderunt.[28]
Anno 1817 exeunte, pater compositoris locum novum in schola Rossau in vico (non procul a Lichtental) consecutus est. Schubert iterum cum patre coniungens, invite docere coepit. Anno 1818 ineunte, reiectus est a Gesellschaft der Musikfreunde, societate famosa, quae suum progressum musicum adiuvare potuerat. Homines autem eum animadvertere coeperunt, atque prima operis profani perfunctio publica, overturae Februario 1818 praebitae, ex prelo Vindobonae et alibi laudata est.[29]
Schubert aestatem anni 1818 in castello ad Zseliz sito (tum in Austria, hodie in Slovacia) degebat, ubi apud familiam Comitis Ioannis Caroli Esterházy artem musicam didicit. Officium cum fuerit leve, feliciter in operibus componendis continuavit. Tum forsitan musicam militarem nomine Marche militaire No. 1 in D maior composuit. Pro comitis filiis, Maria et Carolina, opera quattuor manibus exsequendis et carmina conscripsit. A Zseliz reversus apud amicum Mayrhofer sedes collocavit.[30] Eodem anno Symphoniam No. 6 creavit.
Vitam solitam agebat: Mane postquam surrexit componendo studebat, secunda hora cibum sumebat, ambulatum ibat, deinde iterum componendo vacabat aut amicos visebat. In certum discrimen venit se munere praeceptoris fungi non velle.
Primum carmen nomine "Schäfers Klagelied" (lamentatio pastoris) ab ipso composito die 28 Februarii anno 1819 in oeco deversorii "Zum Römischen Kaiser" praesentavit. Aestate eiusdem anni una cum Vogl in Austria Superiore in commeatu fuit. Autumno tria carmina ad Goethium misit, frustra tamen, quoad notum.
Anni maturitatis
recensereAnnis sequentibus Schubert, cum minus componeret, in arte quidem componendi multum profectus est. Mense Februario anni 1820 Oratorium adhuc imperfectum nomine Lazarus finivit, postea una cum aliis operibus psalmo 23 modos fecit.
Primo illo anno duae Schuberti operae exhibitae sunt: Singspiel Die Zwillingsbrüder ('Fratres gemini') die 14 Iunii in Theater am Kärntnertor et Die Zauberharfe ('Psalterium magicum') die 19 Augusti in Theater an der Wien. Ad id temporis opera maiora, missis exceptis, non nisi a symphoniacis idioticis edita erant, sed non prius quam Vogl canticum nomine "Erlkönig" publice cecinerat, redemptor Antonius Diabelli adduci potuit, ut quaedam Schuberti opera in lucem edidit.
Ab anno 1821 fuit in amicitia cum Mauritius de Schwind. Schubert interdum denuo apud Schober amicum habitavit, ut puta anno 1822 in Göttweiger Hof (domus Abbatiae Gottwicensis), ubi symphoniam octavam (D. 759) "Imperfectam", quae dicitur, Wanderer-Fantasie (D. 760), et alia opera creavit.
Successu rerum confirmatus Schubert nunc, ut per musicam scaenicam nomen assequeretur, nisus est, spe autem deiectus est. Et opus Alfonso und Estrella, inter mensem Septembrem anni 821 et Februarium 1822 conscriptum, et Die Verschworenen (mense Aprili 1823) a theatro reiecta, Fierrabras (autumno 1823) post primas tentationes reprobata sunt. Musica fabulae "Rosamunde" ab Helmina de Chézys scriptae bene quidem accepta, fabula scaenica ipsa autem non nisi bis praebita est.
De Schuberti valetudine varia disserta sunt. Progressu aetatis ampliore factus est corpore saepiusque vino se complebat. Primo morbo litteris attestato mense Decembri anno 1822 affectus est.[31] Curatione in nosocomio autumno 1823 quidem confirmatus, tamen animus Schuberti iam vere sequente morbo maxime gravatus esse videtur.[32] Plurimi quidem sentiunt Schubertum tum in morbum venereum incidisse, fortasse syphilim.[33]
Nihilominus, illo tempore multa et varia composuit. Anno 1822, Missa quinta perfecta et Symphonia octava (si-minoris) coepta est. Primus eius cyclus carminum (Lieder) nomine Die schöne Müllerin anno 1823 natus est, variationes de "Trockne Blumen" ('Flores sicci'), nec non duae compositiones pro quattuor instrumentis chordarum (Rosamunde et quadricinium fidium 14, Der Tod und das Mädchen D 810) anni 1824. Vere anni 1824 compositionem octo instrumentorum (Octettum Fa-maioris) perfecit. A mense Maio exeunte usque ad mensem Octobrem medium anni 1824 secundum in Zseliz laboravit,[34] ubi varia opera minora composuit.
Anno 1825, Schubert iterum bene animatus in Austriam Superiorem iter fecit. Ibi Symphoniae nonae (Synphoniae magnae, quae dicitur) manus adposuit et sonatam pro clavili Re-maioris (D 850) composuit; iam antea sonata pro clavili la-minoris (D 845) orta erat, quam admodum magno vendere potuit. In amicitiam venit cum Eduardo de Bauernfeld. Praeterea necessitudinem habuit cum Anselmo Hüttenbrenner et Ioanne Baptista Jenger, amicis in Styria habitantibus.
Ultimi anni
recensereAb anno 1826 usque ad 1828, brevibus peregrinationibus in Graeciam exceptis, Vindobonae commorabatur. Die 26 Martii anno 1828 solum vitae suae concentum publicum praebuit, quo 800 florenos Vindobonenses meruit. Multa carmina operaque alia typis descripta sunt.
Ultima variationum de Der Tod und das Mädchen versionem hieme 1825/1826 conscripsit, anno 1826 quartettum nervorum so-maioris, Rondeau brillant pro clavili atque violina, sonata pro clavili so-maioris et Deutsche Messe (missa Theodisca), opus religiosum eius notissimum, secuta sunt. Anno 1827 cyclum carminum nomine Winterreise, Phantasiam pro clavili ac violina et ambo Trio cum clavili composuit, anno 1828 missam sextam, Quintettum nervorum do-maioris (D 956), ultimas tres sonatas clavilis (D 958–960) et cyclum carminum, qui post mortem nomine Schwanengesang publicatus est. Praeterea partes symphonia re-maioirs adumbravit.
Die 19 Novembris anno 1828 hora post meridiem tertia Franciscus Schubert 31 annos natus in habitatione fratris Ferdinandi Schubert (in domo "Auf der neuen Wieden N° 694," hodie Kettenbrückengasse 6) mortuus est, postquam per duas hebdomadas febri perseverante, verisimiliter typhode vexabatur.[35][36] Schubert in sepulcreto Währingerano prope Ludovici van Beethoven sepulcrum conditus est. Corpus autem in Zentralfriedhof Vindobonae ex anno 1888 requiescit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Rita Steblin, "Franz Schubert: das dreizehnte Kind," Wiener Geschichtsblätter 3/2001:245–265.
- ↑ Wilberforce (1866), p. 2 "the school was much frequented."
- ↑ 3.0 3.1 Duncan (1905), p. 3.
- ↑ Gibbs (2000), p. 25.
- ↑ Maurice J. E. Brown, The New Grove Schubert, ISBN 0393300870, pp. 2–3.
- ↑ Wilberforce (1866), p. 3.
- ↑ 7.0 7.1 Gibbs (2000), p. 26.
- ↑ Duncan (1905), pp. 5–7.
- ↑ 9.0 9.1 Duncan (1905), p. 7.
- ↑ Gibbs (2000), p. 29.
- ↑ 11.0 11.1 Duncan (1905), 9.
- ↑ Frost, p. 9.
- ↑ Duncan (1905), p. 10.
- ↑ 14.0 14.1 Duncan (1905), 13–14.
- ↑ Erich Benedikt, "Notizen zu Schuberts Messen: Mit neuem Uraufführungsdatum der Messe in F-Dur," Österreichische Musikzeitschrift 52(1-2/1997):64.
- ↑ Steblin
- ↑ Gibbs (2000), 39.
- ↑ Newbould (1999), 64.
- ↑ Newbould (1999), 40.
- ↑ Gibbs (1997), 108.
- ↑ Maynard Solomon, "Franz Schubert and the peacocks of Benvenuto Cellini, 19th-Century Music 12(1989):193–206.
- ↑ "Schubert: Music, Sexuality, Culture," 19th-Century Music 17(1993):3–101.
- ↑ Rita Steblin, "The Peacock's Tale: Schubert's Sexuality Reconsidered," 19th-Century Music 17(1993):5–33; Rita Steblin, Babette und Therese Kunz: neue Forschungen zum Freundeskreis um Franz Schubert und Leopold Kupelwieser (Vindobonae: Vom Pasqualatihaus, 1996), ISBN/ISMN: 3901254161; Rita Steblin, "Schubert’s 'Nina' and the True Peacocks," The Musical Times 138(1997):13–19; Rita Steblin, Die Unsinnsgesellschaft: Franz Schubert, Leopold Kupelwieser und ihr Freundeskreis (Böhlau, 1998), ISBN 3205988205; Rita Steblin, "Schubert’s Problematic Relationship with Johann Mayrhofer: New Documentary Evidence," in Essays on Music and Culture in Honor of Herbert Kellman, ed. Barbara Haggh (Lutetiae: Minerve, 2001), 465–495; Rita Steblin, "Schubert’s Pepi: His Love Affair with the Chambermaid Josepha Pöcklhofer and Her Surprising Fate," The Musical Times (2008):47–69.
- ↑ Duncan (1905), 26.
- ↑ McKay, p. 56.
- ↑ Gibbs (2000), 44.
- ↑ Newbould (1999), 66
- ↑ Duncan (1905), 90–93.
- ↑ Gibbs (2000), p. 59.
- ↑ Newbould (1999) pp. 69–72.
- ↑ Andreas Otte et Konrad Wink, Kerners Krankheiten großer Musiker (Schattauer, Stuttgardiae/Novi Eboraci, 6a editio 2008, ISBN 9783794526017), p. 169.
- ↑ Leopoldo Kupelwieser scripsit: "Ich fühle mich als den unglücklichsten, elendsten Menschen der Welt" (Latine: "Me hominem orbis terrarum infelicissimum miserrimumque esse sentio").
- ↑ Walther Dürr et Andreas Krause, eds., Schubert Handbuch (Kassel: Bärenreiter/Metzler et al., sive Stuttgardiae: et al., 2a ed., 2007, ISBN 9783761820414), p. 31.
- ↑ Dietmar Grieser, Der Onkel aus Preßburg: Auf österreichischen Spuren durch die Slowakei (Vindobonae: Amalthea-Verlag, 2009, ISBN 9783850026840), p. 186.
- ↑ Index mortuorum in: Wiener Zeitung diei 19 Novembris anni 1828
- ↑ Otte, Andreas et Wink, Conradus (2008): Kerners Krankheiten großer Musiker, Schattauer, Stutgardiae et Novi Eboraci, editio 6, ISBN 978-3-7945-2601-7, p. 169.
Bibliographia
recensereEruditio saeculi undevicensimi
recensere- Austin, George Lowell. 1873. The Life of Franz Schubert. Shepard and Gill. OCLC 4450950. ISBN 0404128564.
- Duncan, Edmondstoune. 1905. Schubert. J. M. Dent. OCLC 2058050. ISBN 1443782793.
- Dvorák, Antonín. 1894. Franz Schubert. Century Illustrated Magazine 48(3). Cairns Collection of American Women Writers. OCLC 4279873.
- Frost, Henry Frederick. 1915. Schubert. Scribner.
- Grove, George, et John Alexander Fuller-Maitland, eds. 1908. Grove's Dictionary of Music and Musicians. Vol 4. Londinii: Macmillan. OCLC 407077.
- Hellborn, Kreissle von. 1869. The Life of Franz Schubert. Liber conversus ab Arturo Duke Coleridge. 2 voll. Londinii: Longmans, Green, and Co.
- Rodenberg, Julius, et Rudolf Pechel. 1900. Deutsche Rundschau, vol. 102 (Ian–Mar 1900). Gebrüder Paetel
- Thayer, Alexander Wheelock, Henry E. Krehbiel, Hermann Deiters, et Hugo Riemann. 1921. The Life of Ludwig Van Beethoven. 3 voll. Novi Eboraci: The Beethoven Association. OCLC 422583.
Eruditio recentior
recensere- Brown, A. Peter. 2002. The Symphonic Repertoire. Indiana University Press. ISBN 9780253334879.
- Deutsch, Otto Erich. 1978. Franz Schubert, thematisches Verzeichnis seiner Werke in chronologischer Folge. Bärenreiter. ISBN 9783761805718.
- Emmons, Shirlee, et Wilbur Watkin Lewis. 2006. Researching the Song: A Lexicon. Oxford University Press. ISBN 9780195152029.
- Ewen, David. 2007. Composers of Yesterday. Read Books. ISBN 9781406759877.
- Gammond, Peter. 1982. Schubert. Londinii: Methuen. ISBN 0413469905.
- Gibbs, Christopher H., ed. 1997. The Cambridge Companion to Schubert. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521484244.
- Gibbs, Christopher H. 2000. The Life Of Schubert. Sicagi: Cambridge University Press. ISBN 0521595126.
- Lindmayr-Brandl, Andrea. 2003. Franz Schubert: Das fragmentarische Werk. Franz Steiner Verlag. ISBN 9783515082501.
- Liszt, Franz. 1989. An Artist's Journey: Lettres D'un Bachelier ès Musique, 1835–1841. Liber converses a Carolo Suttoni. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226485102.
- McClary, Susan. 1994. Constructions of Subjectivity in Franz Schubert's Music. In Queering the Pitch: The New Gay and Lesbian Musicology, ed. Philip Brett, Elizabeth Wood, et Gary Thomas. Routledge. ISBN 0415907535.
- Newbould, Brian. 1999. Schubert: The Music and the Man. University of California Press. ISBN 0520219570.
- Schonberg, Harold C. 1997. The Lives of the Great Composers. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 9780393038576.
- Smith, Jane Stuart, Betty Carlson, et Francis A. Schaeffer. 1995. The Gift of Music: Great Composers and Their Influence. Good News Publishers. ISBN 9780891078692.
- Steblin, Rita. 1998. Schubert's Relationship with Women: An Historical Account. In Schubert Studies, ed. Brian Newbould, 159–182. Ashgate. ISBN 9781859282533.
- Steblin, Rita. 1998. In Defense of Scholarship and Archival Research: Why Schubert's Brothers Were Allowed to Marry. Current Musicology 62:7–17.
- Swafford, Jan. 1992. The Vintage Guide to Classical Music. Vintage Books. ISBN 0679728058.
Numeri symphoniarum
recensereCitationes sequentes confusionem inter numeros recentiorum symphoniarum Schubertianorum monstrant. "Symphonia Imperfecta" in B minore varie editur, Theodisce et Anglice, ut numerus 7 et numerus 8. Hae editiones anno 2008 omnes venumdari apparuerunt.
- Schubert, Franz. 1986. Symphony No. 8 in B minor, D. 759 Unfinished, ed. Teresa Reichenberger. ISBN 978-3-7957-6278-0. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Anglica ut numerus 8.
- Schubert, Franz. 1996. Symphony, No 7, D 759, B Minor, "Unfinished." Bärenreiter OCLC 39794412. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Theodisca ut numerus 7.
- Schubert, Franz. 2008. Symphony, No 7, D 759, B Minor, "Unfinished." Eulenburg Audio+Score Series. ISBN 78-3-7957-6529-3. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Anglica ut numerus 7.
Bibliographia addita
recensereOtto Ericus Deutsch, primo saeculi vicensimi dimidio laborans, fuit praestans vir eruditus quod ad Schubert vitam et musicam spectat.
- Deutsch, Otto Erich, et Donald R. Wakeling. 1995. The Schubert Thematic Catalogue. Courier Dover Publications. ISBN 9780486286853.
- Deutsch, Otto Erich. 1977. Schubert: A Documentary Biography. Liber conversus ab Erico Blom. Da Capo Press. ISBN 9780306774201.
- Deutsch, Otto Erich. 1998. Schubert: Memoirs by His Friends. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198164364.
- Schubert, Franz. 1928. Franz Schubert's Letters and Other Writings. Ed. Otto Erich Deutsch. Liber conversus a Venetia Savile. A. A. Knopf. OCLC 891887. ISBN 0836952421.
- Kahl, Willi. 1938. Verzeichnis des Schrifttums über Franz Schubert 1828–1928.' Bosse Regensburg.
- Hilmar, Ernst. 2000. Bausteine zu einer neuen Schubert-Bibliographie vornehmlich der Schriften von 1929 bis 2000. Teil I: Alphabetische Ordnung nach Autoren. Schubert durch die Brille, 25, 95-303. Hans Schneider Tutzing.
- Gerlich, Thomas. 1999. Bibliographie (post 1999). In Schubert : Perspektiven. Steiner Stuttgart.
- McKay, Elizabeth Norman. 1991. Franz Schubert's Music for the Theatre. H. Schneider. ISBN 9783795206642.
- McKay, Elizabeth Norman. 1996. Franz Schubert: A Biography. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198166818.
- Newbould, Brian. 1992. Schubert and the Symphony: A New Perspective. Toccata Press. ISBN 9780907689263.
- Newbould, Brian. 1998. Schubert Studies. Ashgate. ISBN 9781859282533.
- Newbould, Brian. 2003. Schubert the Progressive: History, Performance Practice, Analysis. Ashgate. ISBN 9780754603689.
- Bibliographia ex vicipaedia Theodisca
- Dürr, Walter, et Andreas Krause, eds. 1997. Schubert-Handbuch. Stutgartiae: Metzler. ISBN 3476014185.
- Hilmar, Ernst. 1978. Verzeichnis der Schubert-Handschriften in der Musiksammlung der Wiener Stadt- und Landesbibliothek. Catalogus Musicus, 8. Kassel.
- Hilmar, Ernst. 1989. Schubert. Graz.
- Hilmar, Ernst, ed. 1988–2003. Schubert durch die Brille: Mitteilungen des Internationalen Franz Schubert Instituts. Vindobonae/Tutzing.
- Hilmar, Ernst, ed. 2003. Franz Schubert: Dokumente 1801–1830: Erster Band: Addenda und Kommentar. Veröffentlichungen des IFSI, 10/2. Tutzing.
- Hilmar, Ernst, et Margret Jestremski. 2004. Schubert-Enzyklopädie. 2 voll. Tutzing: Hans Schneider. ISBN 3795211557.
- Hilmar, Ernst, et Otto Brusatti, eds., mit einer Einleitung von Walter Obermaier. 1978. Franz Schubert: Ausstellung der Wiener Stadt- und Landesbibliothek zum 150. Todestag des Komponisten: Katalog. Vindobonae.
- Hinrichsen, Hans-Ioachim. 1994. Untersuchungen zur Entwicklung der Sonatenform in der Instrumentalmusik Franz Schuberts. Tutzing.
- Hinrichsen, Hans-Joachim, et Till Gerrit Waidelich, eds. 2001. Schubert: Perspektiven. Stuttgart. ISSN 1617-6340. (Rex post 2001.
- McKay, Elizabeth Norman. 1991. Franz Schubert's Music for the Theatre. Praefatio a Claudio Abbado scripta. Veröffentlichungen des IFSI, 5. Tutzing.
- Pollack, Christian, ed. 1988. Franz Schubert: Bühnenwerke: Kritische Gesamtausgabe der Texte. Tutzing.
- Lorenz, Michael. 2001. Studien zum Schubert-Kreis. Ph. diss., Universitas Vindobonae.
- Waidelich, Till Gerrit Waidelich, ed., cum R. Hilmar-Voit et A. Mayer. 1993. Franz Schubert: Dokumente 1817–1830: Erster Band: Texte: Programme, Rezensionen, Anzeigen, Nekrologe, Musikbeilagen und andere gedruckte Quellen. Veröffentlichungen des IFSI, 10/1. Tutzing.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Petrum Schubert spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Český hudební slovník osob a institucí • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives |
- Catalogus Operum Francisci Schubert, apud www.trovar.com
- "Lied et Verba Carminum, apud www.recmusic.org
- Reproductiones digitales partiturarum manuscriptarum et epistularum Francisci Schubert, apud www.schubert-online.at/
- De Francisco Schubert a Bart Berman pianista, apud www.notesonfranzschubert.com
- Tempora, biographia, index operum, genealogia (partim falsa), apud www.franzschubert.org (The Schubert Institute (BR)]
- The Schubert Society of the USA, apud www.schubertsocietyusa.org
- The Franz Schubert Society of Victoria, apud www.schubertsociety.com
- Franz-Schubert-Institut in Baden bei Wien, apud www.schubert-institut.at
Phonogrammata et fasciculi MIDI
recensere- "Chronological Spotify playlist of Schubert's complete works," a D. 1 ad D. 988, ex Spotify Classical Playlists
- Phonogrammata libera omnium operum Schubertianorum pro voce et piano (mp3), apud www.schubertsongs.com
- Phonogrammata Schubertiana in cylindris facta, apud cylinders.library.uscb.edu (Cylinder Preservation and Digitization Project in bibliotheca University of California, Santa Barbara).
Partitura
recensere- Circa 250 ex Schubert carminibus, apud www.schubertline.co.uk (editio Schubertline)
- Opera pro clavili, apud kreusch-sheet-music.net
- Partitura Lieder, apud www.dlib.indiana.edu
- Partitura Schubert apud www.mutopiaproject.org (Propositum Mutopia)