Antonius Salieri, a Iosepho Willibrod Mähler pictus

Antonius Salieri (natus Leniaci prope Veronam die 18 Augusti 1750; Vindobonae mortuus die 7 Maii 1825) fuit compositor Italicus qui maximam vitae partem Vindobonae degit.

Corpus est in Coemeterio centrali Vindobonensi humatum.

VitaRecensere

Discipulus Floriani Leopoldi Gaßmann Vindobonae fuit, cui successit anno 1774 velut organoedus cameralis imperialis et concentus magister melodramatum Italicorum. Inde ab anno 1770 plus quam quadraginta musica in scaenis produci iussit et fama musicographi egregii, symphoniacorum regentis capacis, magistri docti ante eum lucens incessit.

Melicum drama Francicum »Les Danaïdes« pro Christophoro Willibaldo Gluck composuit, cui Lutetiae valde plausum est. Post spectaculum tertium decimum denique nomen veri compositoris vulgatum est.

Etiam mentionis digna sint »Les Horaces« (1786; pro Lutetiensibus) et »Tarare« (1787, lingua Italica ita: »Axur ré d'Ormus«) necnon drama Theodiscum »Der Rauchfangkehrer« (Vindobonae 1781). Vindobonae anno 1788 nominatus est caput capellae imperialis Iosepho Bonno succedens. Anno autem 1824 se ab omnibus muneribus rettulit.

Praeter melodramata composuit in liturgicis sat multa: missas, versiones varias Te Deum laudamus, gradualia, oratoria, cantus, concentus, instrumentalia. Alexander Puškin fabellam quandam scripsit de invidia Mozarti, quem Salieri necavisse dicitur. In pellicula Amadeo, a Miloš Forman facta, Salieri adversarius Wolfangi Amadei Mozart descriptus est.

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 17. Lipsiae 1909, p. 467-468 (hic in interreti)

BibliographiaRecensere

  • Elena Biggi Parodi: Catalogo tematico delle composizioni teatrali di Antonio Salieri. LIM, Lucca 2005, ISBN 88-7096-307-1
  • Antonio Braga: Antonio Salieri tra mito e storia. Tamari, Bononiae 1963
  • Volkmar Braunbehrens: Salieri, ein Musiker im Schatten Mozarts? Eine Biographie. Piper, Monaci 1992, ISBN 3-492-18322-0
  • Andrea Della Corte: Un italiano all’estero. Antonio Salieri. Paravia, Turin 1936
  • Vittorio Della Croce und Francesco Blanchetti: Il caso Salieri. Eda, Turin 1994
  • Max Dietz:  "Salieri, Antonio", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 30 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1890), p. 226–231.
  • Josef Heinzelmann: Beaumarchais’ und Salieris Tarare. Ein Schlüsselwerk der Oper- und der Weltgeschichte. In: Programmbroschüre der Schwetzinger Festspiele 1988
  • Josef Heinzelmann: Ein Theaterabend in der Orangerie. In: Oper Frankfurt 1998/99 (Mozart, Schauspieldirektor / Salieri, Prima la musica, poi le parole), p. 18–26
  • Josef Heinzelmann: Das Wiener Haus 1088. In: Archiv für Familiengeschichtsforschung. 2006, p. 205–215
  • Albert von Hermann: Antonio Salieri. Eine Studie zur Geschichte seines künstlerischen Wirkens. Robitschek, Vindobonae 1897
  • Timo Jouko Herrmann: Antonio Salieri und seine deutschsprachigen Werke für das Musiktheater. Friedrich Hofmeister Musikverlag, Lipsiae 2015, ISBN 978-3-87350-053-2
  • Timo Jouko Herrmann: Antonio Salieri : eine Biografie, Salinis Saxonicis : Morio, 2019, ISBN 978-3-945424-70-4
  • Andreas Hoebler: Antonio Salieris Opéra Tarare und die Umarbeitung in die Opera tragicomica Axur, Rè d’Ormus. Parallelität und Divergenz zweier Bühnenwerke. Der Andere Verlag, Tönning 2006 ISBN 3-89959-496-7
  • Michael Jahn: Die Wiener Hofoper von 1794 bis 1810. Musik und Tanz im Burg- und Kärnthnerthortheater. Vindobonae 2011.
  • Herbert Lachmayer, Reinhard Eisendle und Theresa Haigermoser (ed.): Salieri sulle tracce di Mozart. Bärenreiter, Casellae 2004, ISBN 3-7618-1834-3
  • Ignaz Franz von Mosel: Über das Leben und die Werke des Anton Salieri. Bock, Bad Honnef 1999, ISBN 3-87066-494-0
  • Peter Niedermüller: Salieri, Antonio. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 22, Duncker & Humblot, Berlin 2005, S. 370 f. (Digitalisat).
  • John A. Rice: Antonio Salieri and Viennese Opera. University of Chicago Press, Chicago 1998, ISBN 0-226-71126-9

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Salieri spectant.