Si hortum in bibliotheca habes, nihil deerit
Si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil est sententia in epistolio quodam invitatorio, quod Cicero ad Varronem dedit.[1] Nonnulli id putaverunt vel aenigmatice vel mendose dictum, velut Nietzsche, qui bibliothecam cum horto coniecit. Sed Varro, qui de bibliothecis libros tres idemque rerum rusticarum libros tres conscripserat, certe rem recte intellexit: bibliothecam more hellenistico porticu et horto exornatam. Nam temporibus hellenismi illorum annorum studium ruris in urbe etiam in Italiam provenerat, ut e. g. in oppido Pompeiis horti topiis ornati et fontes artificiosissime confecti admiratione digni sunt.
Nescimus, uter alterum in sua bibliotheca visitaverit; persuasi autem simus eis nihil defuisse, sicut Cicero scripsit: "Tu si minus ad nos, nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil."
Notae
recensere- ↑ Cicero, Ad familiares 9.4.