Quodvultdeus (natus saeculo quarto exeunte Carthagine; mortuus ante diem 24 Octobris anno 454 Neapoli) fuit episcopus Carthaginiensis tempore migrationis Vandalorum et Pater Ecclesiae.

Certe circa annos 407 vel 408 Carthagine vixit; circa annum 421 diaconus ordinatus est. Augustinus ab illo incitatus librum "De haeresibus" scripsit, quod Quodvultdeo dedicavit. Inter annos 431 et 439 episcopus Carthaginiensis creatus est. Deinde a Geiserico Ariano una cum compluribus clericis Catholicis fugatus est. In Campania contra Pelagianismum pugnavit et ante diem 24 Octobris 454 Neapoli obiit. Secundum Humbertum Fasola Quodvultdeus in opere tessellato arcosolii in catacumbis ecclesiae sancti Ianuarii Castri Capitis Montis repraesentatus est.

Ecclesia Tunesiana celebrat festum eius die 8 Ianuarii, Ecclesia Neapolitana 19 Februarii, et secundum Calendarium Romanae Ecclesiae festum eius die 26 Octobris est.

Acri subtilique ingenio et iudicio percensuit Christianos amantes circum et theatrum, atque exempla sanctorum martyrumque et bonos actus laudavit. Populationes migrationum Vandalorum in Africa septentrionali poenam Dei habuit.

Opera sua per longum tempus nomini Augustini et Prosperi Aquitani addicebantur. Solum tempore recentiore hos sermones nomini eius addicebantur:

  • De symbolo
  • De tempore barbarico
  • De accedentibus ad gratiam
  • Adversus quinque haereses
  • De cataclismo
  • De ultima quarta feria
  • De cantico novo
  • Contra Iudaeos

Etiam opus De promissionibus et praedictionibus Dei verisimiliter non Prospero Aquitano, sed Quodvultdeo addicenda est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Hubertus Drobner, "QUODVULTDEUS" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 1137–1142 (Theodisce)
  • Opera