Salambo
Salambo fuit dea Syrorum aut Carthaginiensium, cuius cultum in Romam introduxit Elagabalus imperator, secundum Historiam Augustam ("Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit").[1] Saeculo undevicensimo, Gustavus Flaubert, auctor Francogallicus, de cultu Salambonis apud Carthaginienses in Salammbô mythistoria historica scripsit, ubi Salammbô, Francogallicum filiae Hamilcaris Barcae nomen, e nomine deae ortum esse dicitur. Hoc tamen nomen fictum est, quia verum filiae Hamilcaris nomen non scimus.
Notae
recensere- ↑ Historia Augusta, Elagabalus 7.3.