Coturnix coturnix est species avium familiae Phasianidarum.[2] Aliarum specierum generis Coturnicis similis, saepius auditur quam videtur. Late distribuitur in Europa et Africa Septentrionali, unde species minimae curae ab IUCN aestimatur. Non confundenda est cum Coturnice japonica, in Asia endemica, quae, quamquam visu similis est, sonum distinctum habet. Coturnices coturnices, sicut Coturnices japonicae, aliquando inter aves cohortales ab hominibus alitur.

Sonus Coturnicis coturnicis maris

Classis : Aves 
Ordo : Galliformes 
Superfamilia : Phasianoidea 
Familia : Phasianidae 
Subfamilia : Perdicinae 
Genus : Coturnix 
Species : Coturnix coturnix 
(Linnaeus, 1758)
   
Conservationis status
Synonyma
Tetrao coturnix Linnaeus 1758

Caro coturnina ab hominibus ad comedendum variis modis coquitur

Descriptio recensere

Haec avis est parva et rotunda. Eius proprietates insignes apud Linnaeum: "pedibus nudis, corpore griseo-maculato, superciliís albis, rectricibus margine lunulaque ferruginea."[3] Maris praeterea mentum est album. Quia migratoria est, eius alae sunt longae, avium venationis plerumque dissimilis. Solum 18.0–21.9 centimetra longa est, 91–131 grammata ponderis.[4]

Haec species est omnino terrestris. Nidum in solo facit, et seminibus insectisque in humo vescitur. Insigniter difficilis est ad videndum, inter fruges occulta, volare nolens clanculumque abiens.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. IUCN (vide situs scientificos).
  2. Jobling 2010: 120.
  3. Linnaeus 1758: 161.
  4. Hume et Marshall 1880: 2: 148.

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
  • 1544 : Guilielmus Turnerus, Avium praecipuarum, quarum apud Plinium et Aristotelem mentio est, brevis et succincta historia. Coloniae (Textus apud Google Books) sig. D2 v ("Demiror quis malus genius Britannis meis in mentem immisit, ut eas tantopere in delicias habeant, quum tot malis, veneno scilicet et comitiali morbo, illarum caro fit obnoxia")
Eruditio
  • Hume, A. O., et C. H. T. Marshall. 1880. Game Birds of India, Burmah and Ceylon. 2 vol. Calcuttae: A.O. Hume et C.H.T. Marshall.
  • Jobling, James A. 2010. The Helm Dictionary of Scientific Bird Names. Londinii: Christopher Helm. ISBN 978-1-4081-2501-4. Archivum.
  • Linnaeus, Carolus. 1758. Systema naturae per regna tria naturae, secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis. Tomus I. Editio decima, reformata. Holmiae: Laurentii Salvii

Nexus externi recensere

  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Coturnicem coturnicem spectant.
  Vide "Coturnicem coturnicem" apud Vicispecies.