Ioseph (indecl.),[1] Hebraice יוֹסֵף, yōsēf, fuit filius Iacobi, patriarchae Israelitarum. Fabula de eo in Genesi 37 narrata fabulas patrum Libri Genesis cum historia Israelis libri Exodi conectit, quae a Moysis vocatione oritur. Eadem fabula partim ad litteram in sura duodecima Alcorani, ubi Ioseph Yusuf vocatur, invenitur.[2] Puer venditur in servitutem a fratribus.

Ioseph et fratres a Pharaone accipiuntur (Iacobus Tissot).
Duodecim tribus Israël
Hebraice Latine
1. רְאוּבֵן Ruben
2. שִׁמְעוֹן Simeon
3. לֵוִי‎ (Levi)
4. יְהוּדָה Iudas
5. דָּן Dan
6. נַפְתָּלִי Naphtali
7. גָּד Gad
8. אָשֵׁר Aser
9. יִשָּׂשכָר‎ Issachar
10. זְבוּלוּן Zabulon
11. יוֹסֵף (Ioseph)
11.a מְנַשֶּׁה Manasse
11.b אֶפְרַיִם Ephraim
12. בִּנְיָמִין Beniamin

Coniector nobilis fuit et publicanus, deinde proconsul Aegypti factus est.

Ioseph 110 annos vixisse traditur. Cum Israëlitae Aegypto exierunt, corpus Ioseph secum tulerunt. Ut Liber Iosue 24,32 narrat, Joseph in Sichem in agro sepelitus est, quem pater eius Iacobus emerat. Sepulcrum Ioseph prope urbem hodiernam Flaviam Neapolim (Arabice Nablus) est monumentum Iudaeorum, Christianorum et Musulmanorum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioseph spectant.


 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!