Adoratio Eucharistica
Adoratio eucharistica est formula orationis liturgicae in ecclesiis Catholica Romana et Anglicana, in qua sacramentum sacrum eucharistica exponitur et a fidelibus adoratur. Cum expositio et adoratio sunt constantes (i.e., per viginti quattuor horas per diem), perpetua adoratio appellatur. in paroeciis, id solet fieri a fidelibus voluntariis; in monasteriis et conventibus, a monachis vel sororibus.
Inter adorationem, hymni cani possunt, exempli gratia "Pange lingua" (et "Tantum ergo," ultimae duae strophae huius hymni), "Lauda Sion," et "Adoro te devote."
Nexus externi
recensere- Adoratione eucharistica plures ad sacerdotium vocari apud Kath net
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |