Saxum Lutheri
Ad vicum Stotternheim, qui hodie pars urbis Erfordiae est, invenitur sic dictum Saxum Lutheri (Theodisce: Lutherstein). Ibi Martinus Lutherus iuvenis se monachatum appetiturum vovit.
Erfordia - Lutherana urbs
recensereInter multas urbes Lutheranas, quae dicuntur, Erfordia de iuveni atque studioso Luthero testimonium perhibet. Quod oppidum alumnum iurisprudentiae rerum causas quaerentem in theologum inclutum mutavit.
Erectio monumenti
recensereDie 4 Novembris 1917, cum iubilaeum de quarto saeculo eventuum Wittenbergensium haberetur, cippus apud Stotternheim erectus est. Iste narraret rem quam passus esset Lutherus die 2 Iulii 1505; postea se inter monachos Coenobii Augustinianorum Erfordiensis adscribi fecit.
Tempore Primi belli pancosmici quo nationalismus fervidus erat Lutherus a nonnullis spes populi Germanici putabatur. Rector Regii gymnasii et historicus Ioannes Biereye vel instigabat cives ne cessarent vivere secundum Lutherum ad difficultates superandas. Saxum insculptum porphyrita Suecica est, cui inscriptio est haec: "Geweihte Erde. Wendepunkt der Reformation. In einem Blitz vom Himmel wurde dem jungen Luther hier der Weg gewiesen." (conversio: Terra consecrata, Reformationis catastropha - fulmen de caelis Luthero iuveni viam bonam monstravit.
Constat locum historicum, ubi Lutherus decisionem de vitae saecularis abnegatione fecit, vere indicari non posse. Dicitur Lutherum in summo tempestatis periculo protulisse haec verba: "Sancta Anna, auxilium fer et monachus fiam!". Tamen certum est die 17 Iulii 1505 Lutherum studere de Deo valde misericordi coepisse. Quod plus minusve temere fortuitoque schisma christianitatis occidentalis genuit.