Arcus est pulsabulum instrumentorum violiniformium, quod in arcu intentis nervis de saeta equina incurvato consistit. Ex ligno aut fibra confici solet. Arco interdum aliae quoque res, sicut serra, sonare possunt.

Partes arcus violinae: cochlea (screw), pellicula et filum (pad), pertica (stick), talus (frog), saeta equina (hair)
Talus violinae
Fidicen arcu violoncellum pellens

Pertica manubrium arcùs est, cuius rigore sonus instrumenti exaudiri potest. Saepissime ex Pernambucana arbore firma flexibilique conficitur, sed quia haec arbor in periculo locali est, increbruit usus fibrarum, praesertim fibrae carbonariae, quae tempestatum mutationibus firmiores sunt. Etiam ad usum tironum viliores adhibentur perticae ex fibra vitrea factae.

Ad partes perticae pellicula et filum pertinent, quae in arcu librando ac manu tenendo adiuvant.

Arcus nervos vibrare cogit, sed non sine resina durata planitiei saetarum instrata, nam ut sonus fiat, fricatu opus est. Saetae ex cauda equi albae colligi solet. Etiam nigrae, quae praesertim contrabassis conveniuntur. Saetae selectae in longitudinem iustam abscisae ligneis ab utraque parte cuneolis figuntur, quibus satis tensionis obtineatur.

Talus in inferiore parte arcus iuxta ansam situs saetas, ne loco moveantur, prohibet. Ex hebeno confici solet, et ab altera parte cavus, ab altera rectus est. Talus utrimque argenteo aut concheo orbiculo vel "oculo" ornari solet.

Bibliographia

recensere
  • Bachmann, Werner (1969) The origins of bowing and the development of bowed instruments up to the thirteenth century. Oxford University Press.
  • Malusi, Lauro (1981) L'arco degli strumenti musicali: storia, tecnica, costruttori, valutazioni. Zanibon.
  • Raffin, Jean Francois & Millant, Bernard (2000) L'Archet. L'Archet Éditions.
  • Roda, Joseph (1959) Bows for Musical Instruments. W. Lewis.
  • Wunderlich, Friedrich (1952) Der Geigenbogen: eine Schrift für den Fachmann und alle Geiger. Schuberth.