Nicolaus Paganini (natus Genuae, quae tunc erat caput Rei Publicae eiusdem nominis, die 27 Octobris 1782; obiit Nicaeae, tunc in Regno Sardiniae, die 27 Maii 1840) fuit compositor, violinista, et citharae psaltes peritissimus Italicus.

Wikidata Nicolaus Paganini
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Paganini: imago
Nicolaus Paganini: imago
Nicolaus Paganini: subscriptio
Nicolaus Paganini: subscriptio
Nativitas: 27 Octobris 1782; Genua
Obitus: 27 Maii 1840; Nicaea
Patria: Respublica Genuensis

Familia

Coniunx: no value
Proles: Achille Paganini

Memoria

Sepultura: Villetta Cemetery
Nicolaus Paganini. Ioannes Augustus Dominicus Ingres (1780 - 1867) pinxit

Nicolaus Paganini enarravit patrem primum fidicula canere se docuisse, sed postea Parmae apud Casparem Ghiretti et Ferdinandum Paër studuit, quorum auxilio iam fidiculae symphoniam componebat. Ab anno 1797 usque ad annum 1801, Paganini concentus faciens in Italia septemtrionali peregrinatus est. Postquam breviter Genuam rediit, Lucam iit, ubi die 14 Septembris 1801 magnam rem secundam habuit.

Ab anno 1805 usque ad annum 1809, orchestrae Reipublicae Lucensis concentus magister fuit; postea per Italiam peregrinatus est usque ad annum 1828, quo Vindobonam, Thermas Carolinas et Pragam iit. Annis 1829 et 1830, in Germania et Polonia se feliciter ostentavit. Postea varia fortuna Lutetiae, Londinii, et Bruxellis fuit. Illo tempore indicia morbi qui eum ad mortem duxit patefacta sunt.

Postquam Parmae moratus est, postrema vitae suae tempora Nicaeae vixit, quia speravit ibi propter aerem temperatum valetudinem bonam iri restitutam .

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!