Vide etiam paginam discretivam: Eumelus (discretiva)

Eumelus (Graece Εὔμηλος), Admeti et Alcestis filius, fuit dux Thessalorum ex Iolco et Pheris in bello Troiano. Undecim naves duxit[1] et eius equae omnium celerrimae in Achaeorum exercitu iudicabantur[2]. Patroclo mortuo certaminis ab Achille instituti particeps fuit[3]. Achille mortuo in ludis equi Eumeli vicerunt[4]. Inter heroas equo Troiano latentes a posterioribus auctoribus memoratur[5]. In Alcestide Euripidea Eumelus adhuc puer in scaenam inducitur ubi matrem mortuam deplorat[6].

NotaeRecensere

  1. Ilias II 713.
  2. Ilias II.763-767.
  3. Ilias, ΧΧΙΙΙ 288–562.
  4. Apollodori Bibliotheca, epit. 5, 5. Sed secundum Quintum Smyrnaeum (Posthomerica, IV 563—592) Menelaus vicit.
  5. Posthomerica, XII 347; Tryphiodori Ilii excidium, 171.
  6. Versus 393-415.