Tryphiodorus
Tryphiodorus (Graece Τρυφιόδωρος), interdum Triphiodorus, poeta epicus Graecus saeculi quarti, Panopoli in Aegypto natus. Carmen eius unicum Ilii excidium (Ἰλίου ἅλωσις) versibus 691 exstat. In initio carminis Helenus praedicat, quibus conditionibus Troia capi possit, in fine Graeci litus Troianum relinquunt.
Res apud Vicidata repertae:
Suda alia Tryphiodori carmina enumerat: Marathoniaca (Μαραθωνιακά), De Hippodamia (Τὰ κατὰ Ἱπποδάμειαν), Odysseam λειπογράμματον[1] et Paraphrasim quandam comparationum vel allegoriarum Homeri (Παράφρασις τῶν Ὁμήρου παραβόλων).
Notae
recensere- ↑ Scilitet Latine littera carentem; carmen primum, quod Graece α nominabatur, α littera carebat, secundum, β, sine β compositum erat, etc.
Editiones
recensere- Tryphiodori Ilii excidium cum metrica Nicodemi Frischlini versione..., 1741.
- Tryphiodori et Colluthi carmina. Hrsg. von Wilhelm Weinberger. Teubner,Lipsiae 1896.
- Oppian, Colluthus, Tryphiodorus. Übersetzung von Alexander W. Mair. Loeb classical library Bd. 219. Heinemann, London 1928.
- U. Dubielzig (1996), Triphiodor, Die Einnahme Ilions, Tubingae
- B. Gerlaud (1982), Triphiodore, La Prise d’Ilion, Lutetiae
- E. Livrea (1982), Triphiodorus, Ilii excidium, Lipsiae
- L. Miguélez-Cavero (2013), Triphiodorus, The Sack of Troy: A General Introduction and a Commentary, Berolini
Nexus externi
recensere- Ilii excidium cum versione Latina M. Neandri, 1622.
- Ilii excidium cum versione Anglica A.W. Mair