Apollo et Hyacinthus (K. 38) est prima opera[1] Wolfgangi Amadei Mozart, undecim annos nati, ad libellum a Rufino Widl Latine scriptum, quo tragoedia Apollinis et Hyacinthi deprompta ex Historiis Herodoti[2] et aucta enarratur .

Opera primum in scaena peracta est die 13 Maii 1767 in Magna Aula Universitatis Salisburgensis.[3]

PersonaeRecensere

Sic personae melodramatis in prima editione enumerantur:

Oebalus, Lacedaemoniae rex Tenor
Melia, Oebali filia Cantus
Hyacinthus, Oebali filius Cantus
Apollo, ab Oebalo hospitio exceptus Altus
Zephyrus, Hyacinthi intimus Altus
Sacrificulus Apollinis Primus Bassus
Sacrificulus Apollinis Secundus Bassus

NotaeRecensere

  1. Sed primum opus eius scaenicum, anno 1767 compositum, est prima pars ludi cantandi (theodisce Singspiel) Die Schuldigkeit des ersten Gebots (KV 35).
  2. Herodotus, Historiae 1.34–45
  3. "History of the opera". opera.stanford.edu 

BibliographiaRecensere

  • Thomas Lederer: „The clemency of Rufinus Widl: Text and context of W.A. Mozart's first opera.“ Humanistica Lovaniensia 58 (2009), 217-373. (Textus cum versione Anglice recensa)

Nexus externiRecensere