Aperire sectionem principem
Infra aedificium artium liberalium in urbe vetere, supra castrum
Visio quattuor facultatium universitatis

Universitas Salisburgensis sive Alma Mater Paridiana (olim etiam: Alma Mater Benedictina Salisburgensis) est antiquissima et maxima Universitas publica Salisburgi. Anno 1622 a Paride Comite de Lodron condita est, annis 1810-1962 suppressa, anno 1962 redintegrata est.

Universitas Paridiana, in praesentia a Professore Dr. Henrico Schmidinger recta, in quattuor facultates tralaticias divisa est: Theologia Catholica, Iurisprudentia, scientiae culturales sive sociales et scientiae naturales. Plus quam 15 000 studiosi et 1 600 administri et socii in studio, disciplina et administratione universitatem maximam institutionem eruditioni deditam in urbe civitateque Salisburgensi efficiunt. Pars feminarum inter studentes est 62 %, pars peregrinorum 26 % (inter quos plus quam dimidia pars sunt Germani).[1][2]. Sumptus universitatis annuus est 112,8 Mio €[3]

HistoriaRecensere

 
Sigillum Universitatis, super aditu ad domum Capituli, Kapitelgasse 4

Tum monasteria Salisburgensia, Helvetica, Germanica (meridiana) et Austriaca ordinis Sancti Benedicti exaedificationem sumptumque Universitatis susceperunt.

  • Anno 1810 Universitas dissoluta est, ubi Salisburgum Bavariae coniungitur. Huius loco Lyceum theologicum-philosophicum erigitur. Tandem anno 1850 sectio theologica denuo in facultatem universitariam evecta est (ab anno 1816 Salisburgum rursus ad Austriam pertinet), Lyzeum dissolvitur.
  • Anno 1962 Universitas redintegrata est, primo facultates theologicas et philosophicas, postea etiam aliae facultates.

Nexus externusRecensere

NotaeRecensere

  1. "Res fundamentales Universitatis Paridianae". Universitas Salisburgensis 
  2. "Statistica in Universitate Paridiana studentium". Universitas Salisburgensis 
  3. "Sumptus annuus Universitatis". Universitas Salisburgensis