Vide etiam paginam discretivam: Laurus (discretiva).

Laurus nobilis (binomen a Linnaeo statutum, nomine antiquo "Laurus") est typus generis Lauri, Lauraceis attributi. Laurus nobilis est arbustum foliis aromaticis, artibus coquorum et medicorum utilissimis, bacis etiam edulibus munitum. Species naturá iuxta oris maris Mediterranei crescit. Per has regiones olim "laurisilvae" (ita a palaeontologis nuncupatae) late florebantur, lauris et ilicibus virentes; quae silvae in Macaronesia hodie usque servantur, alibi autem abhinc decem milium annorum ob siccitatem evanescabant. Nomen Graecum "Δάφνη" fabula mythica explicavit: nympham Daphnen ab Apolline persecutam se in laurum convertisse;[1] laurum postea Apollini sacram in coronis plectam ad victores athleticos et bellicos "laureandos".

Flores et folia Lauri nobilis

Magnoliidae 
Ordo : Laurales 
Familia : Lauraceae 
Genus : Laurus 
Species : L. nobilis 
Laurus nobilis 
L.  
  1. *Ovidius, Metamorphoses 1.452-566

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio
 
Arbustum Lauri nobilis in horto crescit

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurum nobilem spectant.
  Vide "Laurus nobilis" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database