Vide etiam paginam discretivam: Crito.

Crito (Graece Κρίτων) est philosophicum Platonis iuvenis scriptum, paulo post Apologiam editum tum cum imago Socratis recens et vivida adhuc in eius mente manebat. Quoniam Socrates primarum partium actor est, ad genus dialogorum Socraticorum pertinet ac titulus eius "Crito" est quia ipse Crito, Socratis fidus amicus, alter actor est.

Prima pagina Critonis in antiquissimo manuscripto quod habeamus, Codice Clarkiano dicto, circa 895 exarato.

Quid sibi proposuerit auctor

recensere

In hoc dialogo Plato memoriae nuper damnati et occisi magistri consulit. Nam nobis ostendit quam bonus civis fuerit ut qui scrupulose leges patriae suae observare volebat. Cum in carcere retineretur reditum navis sacrae exspectans qua remeata moriturus esset, eius vetus amicus Crito in nomine omnium discipulorum ceterorumque propinquorum eum precatur ut adiuvantibus amicis e carcere evadere vellet atque ita mortem effugere. At Socrates iustius existimat pactum quod cum patriae legibus iamdiu fecit fideliter servare nec ad libitum rumpere quoniam septuagesimum iam annum vita et moribus Atheniensibus libenter fruitur. Nec fas esse iura patriae ita violari. Ita argumentationem nobilis conscientiae et hominis iustitiae avidi legere possumus.

De Critone Atheniensi

recensere

Crito erat Socratis coaevus ex eodem demo oriundusː longa igitur fuit eorum amicitia et eadem de plerisque rebus sentiebant. Iam in Apologia inter Socratis amicos qui iudicio aderant et triginta minas pensuros pollicebantur ne philosophus morte damnaretur Plato eum cum filio Critobulo memorabat[1]; item postea in Phaedone[2] inter familiares qui morti philosophi adfuerunt. Quattuor ei filii fuerunt qui omnes Socratis auditores fuerunt[3], in primis Critobulus cuius sermones cum Socrate a Xenophonte[4] litteris mandati sunt. Satis dives erat ut qui custodes et sycophantas facile de suo empturum contendebat[5]. Porro hospites in Thessalia habebat qui Socratem libenter recepissent[6]. Diogenes Laertius brevem Critonis biographiam operi suo (II.121) inseruit[7] cui dialogos Socraticos tribuebat e quibus nihil exstat. Alterum sermonem tamen inter Critonem et Socratem apud Xenophontem invenimus[8]. Ita maxime idonea persona videtur quae ultimis precibus Socratis pertinaciam flectere contenderet.

Argumenta Critonis et Socratis

recensere
 
Editio princeps apud Aldum Manutium (Venetiis, 1513).

Crito Socratem hortatur ut dedecus imminens ab amicis avertat si homines parsimonia et avaritia familiarium Socratem iudicio haesisse crediderint; simul filiis consulat quos orphanos relinquet. Ne reformidet igitur amicorum incommoda qui ad omnia patienda salutis eius causa parati sunt. Multam pecuniam se habere, non multam petituros esse qui eum abducere consentiunt.

At Socrates respondet non omnium opiniones respiciendas esse sed tantum bonorum qui veritatem perspicient. Ut athletae qui corporis vigori consulunt exercitationes et diaetas idoneas subeunt ita qui pretiosossimae parti sui, hoc est animae, consulere volent primo omnia quae eam laedere poterunt vitare debebunt hoc est numquam turpiter agere. An iustum sit fuga poenam effugere nunc igitur deliberandum est. Postquam Crito ei concessit, quod certe pauci homines concessissent, iniuriam facere semper nefas esse et in eum qui iniuriam inchoavit[9], Socrates mente fingit Atheniensium legum de iniuria sibi facta querentium personificationem et hoc artificio non solum amico persuadet ne fugere oporteat sed etiam ut patriae esse fidelem oporteat. Qui locus celeberrimus et eloquentissimus 'prosopopoeia legum' vulgo appellatur in qua leges Athenienses Socratem adeunt atque eum interrogant donec recte dicere eas fateatur. 'Ipsae, inquiunt, tibi nascenti et educando ut parentes praefuimus et communium bonorum omnium te participem fecimusː at nunc si iudicia irrita fient omnis civitas quantum per te delebitur. Quid iniuriam istam a te meruimus? Iamdiu enim potuisti alio migrare si tibi displicebamus. At per septuaginta annos Athenis manere maluisti -memento quam rarissimo peregrinatus sis- atque etiam ante sententiam mortis in exsilium proficisci tibi licebat. Nunc vero si patriae leges ita laedendo contemnis quid purgationis causa Inferorum iudicibus dices?'. Istae voces tam vehementer in Socratis animo obstrepunt ut nihil aliud iam audire possit[10] nec ultra repugnat Crito.

  1. 33dː πρῶτον μὲν Κρίτων οὑτοσί, ἐμὸς ἡλικιώτης καὶ δημότης, Κριτοβούλου τοῦδε πατήρ et 38bː Πλάτων δὲ ὅδε, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, καὶ Κρίτων καὶ Κριτόβουλος καὶ Ἀπολλόδωρος κελεύουσί με τριάκοντα μνῶν τιμήσασθαι, αὐτοὶ δ᾽ ἐγγυᾶσθαι.
  2. 59b et 60a et 63d-e.
  3. Siquidem Diogeni Laertio credimus. Inter modernos duos saltem fuisse constat.
  4. Memorabilia I.3.8 et II.9 (confer etiam I.2.48). Necnon in Oeconomico passim.
  5. 45a-bː καὶ γὰρ οὐδὲ πολὺ τἀργύριόν ἐστιν ὃ θέλουσι λαβόντες τινὲς σῶσαί σε καὶ ἐξαγαγεῖν ἐνθένδε. ἔπειτα οὐχ ὁρᾷς τούτους τοὺς συκοφάντας ὡς εὐτελεῖς, καὶ οὐδὲν ἂν δέοι ἐπ᾽ αὐτοὺς πολλοῦ ἀργυρίου; σοὶ δὲ ὑπάρχει μὲν τὰ ἐμὰ χρήματα, ὡς ἐγὼ οἶμαι, ἱκανά·
  6. 45cː ἐὰν δὲ βούλῃ εἰς Θετταλίαν ἰέναι, εἰσὶν ἐμοὶ ἐκεῖ ξένοι οἵ σε περὶ πολλοῦ ποιήσονται καὶ ἀσφάλειάν σοι παρέξονται, ὥστε σε μηδένα λυπεῖν τῶν κατὰ Θετταλίαν.
  7. Quam hic Graece et Francogallice legere potes.
  8. Memorabilia II.9.
  9. 49dː Οὔτε ἄρα ἀνταδικεῖν δεῖ οὔτε κακῶς ποιεῖν οὐδένα ἀνθρώπων, οὐδ᾽ ἂν ὁτιοῦν πάσχῃ ὑπ᾽ αὐτῶν. καὶ ὅρα, ὦ Κρίτων, ταῦτα καθομολογῶν, ὅπως μὴ παρὰ δόξαν ὁμολογῇς· οἶδα γὰρ ὅτι ὀλίγοις τισὶ ταῦτα καὶ δοκεῖ καὶ δόξει.
  10. 54dː καὶ ἐν ἐμοὶ αὕτη ἡ ἠχὴ τούτων τῶν λόγων βομβεῖ καὶ ποιεῖ μὴ δύνασθαι τῶν ἄλλων ἀκούειν.

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere