Prosopopoeia vel prosopopeia (Graece προσωποποιία ex πρόσωπον 'persona' et ποιέω 'facio, creo' hoc est 'personarum creatio') est figura dicendi quae orationem in ore rerum mutarum aut animalium mutorum aut hominum mortuorum ponit et eos loquentes facit. Praeclarae sunt prosopopoeia legum in Platonico Critone quae Socratem a iudicio evadendo deterrent, item prosopopoeia militum bello mortuorum in Menexeno aut prosopopoeia Fabricii, veteris consulis Romani, apud Ioannem Iacobum Rousseau[1].

  1. Discours sur les sciences et les arts: Textus Francogallicus

Plura legere si cupis

recensere