Alphonsus de Lamartine

Wikidata-logo.svg Alphonsus de Lamartine
Res apud Vicidata repertae:
Alphonsus de Lamartine: imago
Alphonsus de Lamartine: subscriptio
Nativitas: 21 Octobris 1790; Matisco
Obitus: 28 Februarii 1869; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Alphonse Marie Louis de Prat de Lamartine

Officium

Officium: member of the French National Assembly, member of the general council, seat 7 of the Académie française
Munus: politicus, poëta, legatus, scriptor, Rerum gestarum scriptor, autobiographus, Minister rerum externarum

Consociatio

Factio: Legitimism

Familia

Coniunx: Marianna Eliza Birch
Proles: Alphonse de Lamartine, Julia de Lamartine

Memoria

Laurae: Commander of the Order of Saint Joseph

Alphonsus de Lamartine (natus Matiscone die 21 Octobris anno 1790; Lutetiae mortuus die 28 Februarii anno 1869) fuit poeta motu romantico et vir publicus. In Academiam Francicam anno 1829 cooptatus est.

Domus Lamartine Philippopoli
Lamartine ante populum orationem habens die 26 Februarii 1848, Lutetiae ante demarchium
Alphonsus de Lamartine, circa 1865

In primis Secundae Rei Publicae diebus administrationi ad interim de facto praefuit. Die 25 Februarii 1848 Parisiorum vexillum rubrum proponentium turbae suasit ut Francia nullum vexillum nisi tripartitum caeruleum, album et rubrum habere posset.

VitaRecensere

Filius nobilis pauperis cuiusdam iam in schola iesuitarum Bellicii somniator religiosis inflammatus erat. Cum diu in Italia versatus esset, legionem regiam novam intravit; id servitium finitum est anno 1814 post tempus Dierum centum quod dicitur. Tunc itinera et oblectamina alternabantur, quae scriptor in opere »Méditations poétiques« (1820) nugans reddidit. Ibi poeta plus minusve bene affectus pathos et rhetoricam levem miscet. Legatus factus est Florentiae, ubi in matrimonium duxit Mariam Annam Birch, mulierem Anglicam iuvenem atque divitem. Postea legatus creatus est in Tuscia. Anno 1823 vulgatum est opus »Nouvelles méditations« cum poematibus gravissimis: »La mort de Socrate« et »Dernier chant de Child-Harold« (1825). Ob sententiam unam de Italia maleficam, quae in altero poemate legi potest, ad certamen singulare cum tribuno militum Gabrieli Pepe coactus in querela graviter vulneratus est. Postquam vulgata sunt opuscula »Chant du sacre« (in coronationem Caroli X, 1825) et »Harmonies poétiques et religieuses« (1830; ubi laudes religiosae pullullant), Alphonsus de Lamartine anno 1829 in Academiam Francicam cooptatus est.

Inde a rebus novis anni 1830 magis magisque in politica versabatur; post iter anno 1832 in Orientem, ubi luxuriis fruebatur, senator anno 1834 electus est. Anno 1835 de isto itinere opus »Voyage en Orient« edidit, cui valor scientificus omnino abest. Poesis optima esse videtur »Jocelyn« (1836), idyllicum amoenissimum parochi cuiusdam rustici pugillaribus depromptum (ut fertur...) Multo peius est poema hoc »La chute d'un ange« (1838), ubi modum in malum scribendi genus Georgii Byron imitabatur. Item opusculum »Recueillements poétiques« (1839), ubi musa pro politicis pugnaret, male evenit. Proh dolor ei deeerant sensus praxeos, qui homini politico vero convenirent. Immo, sibimetipsi mixtura e diversis ideis politicis confaciebat neque religio a politica retinenda esse putavit. Se democratiae fautorem conservatorem esse dixit pugnaturum pro monarchia constitutione firmata et libertatibus modernis praedita.

Isclae pepigit anno 1847 octo in tomis opus »Histoire des Girondins« quod eius visionem mundi politici optime effingebat; rerum novarum heroes cum sanctorum aureola circumdantur veritate historica neglecta. Ministerium, quod Ludovicus Philippus ei oblatum erat, non accepit tempora revolutionaria praevidens. Res novae Francicae anno 1848 ab Alphonso de Lamartine diu exoptatae res maximi momenti in vita fuisse videntur. Partes, quas egit agebatque, anno 1848 in libro »Trois mois an pouvoir« multis verbis ostendit. In aggrediendo Francisco Guizot particeps fuit necnon in Motione epularum, quae dicitur. Die 24 Februarii membrum gubernii ad tempus nominatus denique minister rerum externarum creatus est.

GravitudoRecensere

Gloria de re publica creanda penes eum semper manebit, qui sine dubio tunc vir Franciscus notissimus fuit. Manifestum eius die 6 Martii scriptum etiam egregium est et die 4 Martii, quo novum parlamentum apertum est, triumphum agere potuit. Praesidem gubernii autem esse recusavit et velociter auctoritas eius in politicis decrescebat. Re publica die 2 Decembris 1851 eversa scaenam politicam fugit.

Liber iam 1849 editus cui titulus »Histoire de la révolution de 1848« istarum actionum praesentatio est, quae autem unam tantum partem spectat. Commentarii praetitulati »Raphael, pages de la vingtième année« (1849) et eorum continuatio »Nouvelles confidences« (1851) sincere errores iuveniles describunt sed dulcedo voluptuosa, qua res odiosae narrantur, fastidium affert. Econtra casus »Graziella«, qui postea aliis rebus absolutus editus est, lectorem laetificat.

Opus »Histoire de la Restauration« (1851) scriptum est crumina aegrotante. Quaestus studio pecuniam amiserat, quam postea libris scribendis facere coactus est. Itaque permulta in seriebus fabricavit: 1850 editur poema dramaticum »Toussaint Louverture«; 1851: »Geneviève, mémoires d'une servante«; 1852: »Graziella;« 1853: »Les Visions«, historia quaedam de anima humana; 1854. »Histoire des Constituants« et »Histoire de la Turquie«; 1855: »Histoire de la Russie«; annis 1856–59 opus ignorantia plenum »Cours familier de littérature«. Attamen pecuniam debitam omnem solvere non quivit et aes alienum refaciebatur. Publice homines invitabantur, ut ei auxilio venirent, immo ipse sine pudore pecuniam sibi petebat. Denique anno 1867 emeritorium ei concessum est. Anno 1886 Lutetiae (Passy) ei statua erecta est.

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 12. Lipsiae 1908, p. 70-71 (hic in interreti)

BibliographiaRecensere

  • Abel Verdier: Graziella et Lena. Les amours italiennes de Lamartine, Lutetiae, Éditions du Vieux Colombier, 1963.
  • Richard Alix: L'Univers aquatique de Lamartine, Charnay-lès-Mâcon, 1991
  • Richard Alix: Lamartine, un sportsman français, Charnay-lès-Mâcon, Éditions du Musée de la natation, 2004
  • Nicolas Courtinat: Philosophie, histoire et imaginaire dans le Voyage en Orient de Lamartine, Lutetiae, Honoré Champion, 2003
  • Dominique Dupart: Le Lyrisme démocratique ou la naissance de l’éloquence romantique chez Lamartine 1834-1849, Lutetiae, Honoré Champion Éditeur, 2012
  • Pierre Jouanne: Les variantes des Harmonies de Lamartine, Lutetiae, Jouve, 1926
  • Pierre-Maurice Masson: Lamartine, Lutetiae, Hachette, 1911
  • Pierre Miche: Lamartine, reconnaissance et mémoire, Lugduni, Presses universitaires de Lyon, 2006
  • Maurice Toesca: Lamartine ou l'amour de la vie, Lutetiae, Albin Michel, 1969
  • Gérard Unger: Lamartine. Poète et homme d'État, Lutetiae, Flammarion, 1999

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alphonsum de Lamartine spectant.
  Lege Ἀλφόνσος ντὲ Λαμαρτίν ("Alphonsus de Lamartine") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam