Muḥammad Ašraf Ġanī Aḥmadzay, litteris Arabicis محمد ‏اشرف غني احمدزی (natus anno 1949), est politicus Afganiae et a die 29 Septembris 2014 praeses patriae.

Wikidata Ašraf Ġanī
Res apud Vicidata repertae:
Ašraf Ġanī: imago
Ašraf Ġanī: imago
Nativitas: 19 Maii 1949; Logar
Patria: Islamic Republic of Afghanistan, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: محمد اشرف غني احمدزی

Familia

Coniunx: Rula Ghani
Proles: Mariam Ghani
Ioannes Kerry (ad fundum) et Ašraf Ġanī mense Iulio 2014 picti

Ašraf Ġanī, e tribu Ġiljī populi Pax̌tūn ortus, Caburae educatus, alumnus est universitatis Americanae Berytensis et universitatis Columbiae Novi Eboraci in urbe. Lector et professor fuit universitatum tam Cabulensis quam Hopkinsiensis. Apud Argentariam mundanam ab anno 1991 usque ad 2001 operam dedit. In patriam reditus, minister vectigalium meruit a die 2 Iunii 2002 ad 14 Decembris 2004, deinde cancellarius universitatis Cabulensis usque ad diem 21 Decembris 2008.

Die 15 Augusti 2021 se magistratu praesidis abdicavit et in exsilium iit, dum interceptio regiminis a Talibanis fieret.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ašraf Ġanī spectant (Ashraf Ghani Ahmadzai, Ashraf Ghani).
  • "Ashraf Ghani": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)