Mun Jaein
Mun Jaein, litteris Coreanis 문재인, in aliis linguis saepe Moon Jae-in (Geoje in urbe natus die 24 Ianuarii 1953) est politicus Coreae meridianae.
Patria: Corea Meridiana
Familia
Coniunx: Kim Jung-sook
Proles: Moon Joon Yong, Moon Da-hye
Patre ex urbe Hamhung Coreae septentrionalis refugo, Mun Jaein in urbe Busan educatus atque apud universitatem Kyung Hee eruditus est, ubi iuribus studuit. Ab universitate expulsus et incarceratus propter res novas contra dictaturam agitatas, in exercitum coactus est. Annis 1980 advocatus cum No Mu-hyeon operam dedit, deinde secretarius principalis iuxta eundem qui candidaturam ad officium praesidis bono successu protulit. Quo postea a munere deiecto suaque manu mortuo, Mun Jaein de obsequiis et hereditate curavit. Tardius res publicas suscepit, factionis democraticae unitae sodalis. Legatus est ad parlamentum Coreae meridianae a die 11 Aprilis 2012. Eodem anno candidatus est ad praesidium, aemula Bak Geunhye quae victoriam reportavit. Destituta et illa, locum praesidis pro tempore Hwang Gyo-an tenente, comitiis mense Maio 2017 habitis Mun Jaein primus accessit. Die 10 Maii 2017 praeses inauguratus est.
Dies 27 Aprilis 2018, ad Panmunjeon, sub zona dearmata Coreana, declarationem pacis decreaverunt per congressum cum Gim Jeong-eun, quod Corea Australis et Septemtrionalis ad armas nucleares abrogandum conati postulat.
Bibliographia
recensere- Justin McCurry, "Who is Moon Jae-in, South Korea's new president?" in The Guardian (9 Maii 2017)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mun Jaein spectant. |
- "Moon Jae In": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
- "South Korea presidency 'won by liberal Moon Jae-in'" (9 Maii 2017) apud BBC News
I Seungman 1948 • Yun Boseon 1960 • Bak Jeonghui 1962 • Choe Gyu-ha 1979 • Jeon Du-hwan 1980 • No Tae-u 1988 • Gim Yeongsam 1993 • Gim Daejung 1998 • No Mu-hyeon 2003 • I Myeongbak 2008 • Bak Geunhye 2013 • Mun Jaein 2017 • Yun Seok-yeol 2022 Capsae cognatae: Primi ministri Coreae Meridianae • Principes Coreae Septentrionalis | |