Nubes fungiformis supra Hiroshima post bombam atomicam deiectam nomine Little Boy ('Puerum Parvum') per ludibrium datum (1945).
Nubes fungiformis et columna aquatica ex submarina diruptione nucleari die 25 Iulii 1946, pars Operation Crossroads.

Exarmatio nuclearis duas simul res significat: et armorum nuclearium imminutio vel destructio et ultimus mundi status, cum arma nuclearia omnino sublata fuerint.

Inter greges exarmationi nucleari dicatos sunt Consilium Pacis Mundi, Expeditio pro Exarmatione Nucleari, Actio Pacis, Greenpeace, Medici Omnium Gentium Bello Nucleari Obstantes, Praefecti pro Pace, Zerum Globale, International Campaign to Abolish Nuclear Weapons, et Societas Fundata Pacis Aetatis Nuclearis. Fuerunt multae magnae contra arma nuclearia manifestationes et obtestationes. Die 12 Iunii 1982, circa millionem hominum in Hortis Publicis Centralibus Novi Eboraci contra arma nucleari et pro certamine armorum Belli Frigidi conficiendo protestationem habuerunt. Maxima fuit manifestatio contra arma nuclearia et maxima manifestatio politica in historia Civitatum Foederatarum.[2][3]

Index

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "World's Best-Known Protest Symbol Turns 50," (Londinii: BBC News Magazine, 20 Martii 2008.
  2. Schell 2007.
  3. "1982 - a million people march in New York City," International Campaign to Abolish Nuclear Weapons.

BibliographiaRecensere

  • Epstein, William. 1997. The United Nations and Nuclear Disarmament: Achievements on the Way to a Nuclear-Weapon-Free World. Novi Eboraci: United Nations. ISBN 9211422248 (charta).
  • Gregorios, Paulos Mar. 1998. Disarmament and Nuclear Weapons. Dellii: Mar Gregorios Foundation & ISPCK. ISBN 8172144725.
  • Müller, Harald, ed. 1998. Europe and Nuclear Disarmament: Debates and Political Attitudes in 16 European Countries. Bruxellis: European Interuniversity Press. ISBN 9052017026.
  • Schell, Jonathan. 2007. The Spirit of June 12. The Nation, 2 Iulii.
  • Weiss, Ann E. 1983. The Nuclear Arms Race: Can We Survive It? Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 039534929X, ISBN 0395349281.

Nexus externiRecensere