Foedus de interdictione armorum nuclearium

Foedus de interdictione armorum nuclearium est pactio a Consociatione Nationum die 7 Iulii anni 2017 decreta ad arma nuclearia humanitario belli iure plane abroganda. Foedus a 122 civitatibus per congressum decretum est, una negante (Nederlandia) et una abstinente (Singapura).[1] Socii OTAN praeter Nederlandiam et Iaponiam a congressu aberant.

Civitates, quae foederi intersunt
Civitates, quae foedus subscripserunt et (virides pictae), quae eam ratam fecerunt

Foedus praeambulo dolorem hibakusha (victimae bombarum atomicarum Hiroshima et Nagasaki signans) et respectum iuris internationalis de iuribus humanis et iuris humanitarii proclamat. Foedus ad subscriptiones iit die 20 Septembris 2017 et vigebit 90 diebus peraeteritis ab illa die, cum 50 civitates hoc foedus ratum haberent. Hodie mense Octobirs anno 2020, 84 civitates hoc subscripserunt et 50 civitates, i.e. Guiana, Thailandia et Civitas Vaticana,[2] deinde Mexicum, Cuba, Palaestina, Venezuela, Palau, Austria, Vietnamia, Costarica, Nicaragua, Uruguaia, Nova Zelandia, Insulae de Cook, Gambia, Samoa, Res publica Sancti Marini, Vanuatu, Salvatoria, Insula Sanctae Luciae, Africa Australis, Panama, Sanctus Vincentius et Granatinae, Bolivia, Kazachstania, Bangladesa, Dominica, Kazachstania, Kiribati, Laotia, Insulae Maldivae, Trinitas et Tabacum, Antiqua et Barbuda, Paraquaria, Namibia, Beliza, Lesothum, Viti, Botsuana, Hibernia, Nigeria, Niue, Sanctus Christophorus et Nives, Melita, Malaesia, Tuvalu, Iamaica, Nauru et Honduria.[3] hanc ratam habent. Ratificatione Hondriae tandem die 24 Octobris peracta foedus vigebit a die 22 Ianuarii 2021.

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere