Pacem in terris est postrema encyclica epistula quam Ioannes Papa XXIII anno 1963 paucos menses ante mortem iam gravi cancro stomachi laborans scripsit, et die 11 Aprilis qui pacifismi ratione iura humana, ius vitae aestimat et obsignavit:

Nubes propter bombam atomicam Hirosimae
Ac si qua natio in atomicis belli instrumentis parata est, hoc aliis nationibus causam praebet, cur id genus arma, pari delendi vi praedita, sibi parare contendant.
Inde consequitur, ut populi perpetuo in metu sint, quasi in eos procella impendeat, quae quovis temporis momento horrifico impetu commoveri possit. Nec immerito, cum revera arma non desint. Quodsi vix credibile est, homines esse, qui neces immanesque ruinas e bello orituras in se recipere audeant, infitiandum tamen non est, necopinato incertoque facto posse belli incendium exciri. Ac praeterea, quamvis immanis militaris apparatus potentia hodie homines a bello suscipiendo deterreat, nihilominus tamen est cur timeatur, ne ipsa atomicorum instrumentorum experimenta belli causa suscepta, nisi cessent, varia vitae genera in terris grave in discrimen possint adducere.
Quare iustitia, recta ratio, humanaeque dignitatis sensus instanter requirunt, ut desinant aemula rei militaris augendae studia; ut bellica instrumenta, quae variis civitatibus praesto sunt, hinc inde, per idemque tempus minuantur; ut atomica arma interdicantur
– Pacem in terris 59-61

Papae Ioanni XXIII ad epistulam encyclicam scribendum auxilium dedit Petrus Pavan[1]

Nexus externi recensere

Nota recensere

  1. *Giovanni XXIII nel ricordo del segretario Loris Francesco Capovilla, collóquium percontatīvum cum Marco Roncalli, ed. San Paolo, Cinisello Balsamo (1994), p. 155