Carmen recusationis[1] vel carmen obtestationis,[1] est carmen quod cum motu mutationis socialis coniungitur, et ergo pars latioris categoriae carminum de rebus hodiernis vel saltem carminum cum eventibus hodiernis coniunctorum. Quae musica vulgaris, classica, commercialis fieri potest.

Woody Guthrie, cantor carminum recusationis Americanus.
Lead Belly harmonio canit.
The Clash, praecursores motus punk, oeconomica classis, res rassismi, et auctoritarianismo contra dicere solebant.
Ioannes Lennon "Give Peace a Chance" antiphona contra Bellum Indosinense II (1969), musicam meditatur.
Iudaei carmina recusationis Hebraica cum Mahmoud Ahmadinejad, Praeses Iraniae, contioenm in Universitas Columbiae habet, anno 2007.
Violeta Parra, cantrix carminum recustionis Tsiliana.

Inter motus sociales quibus est consociatum carminum corpus sunt motus abolitionis, suffragium mulierum, motus laboris, motus iurium humanorum, iura civilia, motus contra bellum, et contracultura annorum 1960, motus feministicus, revolutio sexualis, motus iurum gay, motus iurum animalium, vegetarianismus et veganismus, atque environmentalismus.

Carmina recusationis saepe in re sunt, cum motu sociali per circumiecta consociata. "Goodnight, Irene," exempli gratia, quasi carmen recusationis factum est quia compositum erat a Lead Belly, Afroamericano qui ad poenam damnato fuerat et exsule sociali, quamquam prima facie carmen amoris est. Praeterea, carmina recusationis abstracta esse possunt, iniustitiae oppositionem et pacis studium, vel cogitationem liberam imprimentia, sed spectatores fines carminum plerumque intellegunt. "Carmen Gaudii," res Beethoveniana fraternitati universo favens, est carmen huius generis, musica pro poemate Schillerana quod continuum entium vivorum celebrat (qui universam doloris voluptatisque sentiendi facultatem, et ergo humanitatis habent), cui Beethoven ipse versus addidit omnes homines fratres esse affirmantes. Carmina quae praesenti statui favent carmina recusationis non sunt, quia "Recusare est verbis offensionem praesentis status dicere."[2]

Carmina recusationis res contentas significantes habere possunt. Pins and Needles, ludus musicus motus laboris, definitionem dedit carminis recusationis in numero "Sing Me a Song of Social Significance" appellato. Philippus Ochs, cantor de rebus hodiernis Americanus, olim dixit, "Carmen recusations est carmen tam certum quod pro stercore taurino habere non potes."[3][4]

Ioannes Eisler, compositor carminum recusationis.

Ex saeculo duodevicensimo exstat "Rights of Woman" ('iura mulieris'), exemplum carminis de rebus pro carmine recusationis designatum, per melodiam "God Save the King" canendum, a domina quaedam sine nomine scriptum et in Philadelphia Minerva die 17 Octobris 1795 editum.[5] Carmen recentius quod liberationem sexualem suadet est "Sexo" (1985) a Los Prisioneros.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Anglice: "To protest is to verbalize a dissatisfaction with the status quo" (Kizer 1983:3).
  3. Anglice: "A protest song is a song that's so specific that you cannot mistake it for BS."
  4. <https://web.archive.org/web/20080228183134/http://www.people.ubr.com/artists/by-first-name/p/phil-ochs/phil-ochs-quotes/a-protest-song-is-a.aspx Locus Philippi Ochs,] UBR, Inc.
  5. Gary McGath, "Songs of Freedom," www.mcgath.com. Carmen versus continet "God save each female's right" ('Deus quodque mulieris ius servet'). "Woman is free" ('mulier est libera'), et "Let woman have a share" ('participat mulier').

Bibliographia

recensere
  • Cohen, Ronald D., et Dave Samuelson. 1996. Commentarii pro Songs for Political Action. Bear Family Records, BCD 15 720 JL.
  • Denisoff, R. Serge. 1966. Songs of Persuasion: A Sociological Analysis of Urban Propaganda Songs. The Journal of American Folklore 79(314):581–589.
  • Denisoff, R. Serge. 1983. Sing a Song of Social Significance. Bowling Green: Bowling Green State University Popular Press.
  • Eyerman, Ron, et Andrew Jamison. 1998. Music and Social Movements: Mobilizing Tradition in the Twentieth Century. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Fowke, Edith, et Joe Glazer. 1973. Songs of Work and Protest. Novi Eboraci: Dover Publications, Inc.
  • Kizer, Elizabeth J. 1983. Protest Song Lyrics as Rhetoric. Popular Music and Society 9(1):3.
  • Pratt, Ray. 1990. Rhythm and Resistance: Explorations in the Political Uses of Popular Music. Media and Society Series. Novi Eboraci: Praeger, 1990. ISBN 0275926249.
  • Scaduto, Anthony. 1972, 2001. Bob Dylan. Helter Skelter. ISBN 1900924234.

Nexus externi

recensere