"Goodnight, Irene" vel "Irene, Goodnight," est normativum carmen vulgare Americana, metro valsae anno 1908 composita, anno 1934 primum edita, primumque per machinam phonographice a Lead Belly, musico blues Americano, anno 1933 impressa.

Verba turbulenta cantoris tempora praeterita ad Irenam, eius amasiam, enarrant, tristitiam et frustrationem attingentia. Nonnulli versus phantasias suicidii aperte significant, notissime in sometimes I take a great notion to jump in the river and drown ('aliquando insilire in flumen et summergi graviter volo'), locutione quae inspiravit Sometimes a Great Notion, mythistoriam Kennethi Kesey (1964), et carmen eiusdem nominis in Big Daddy, albo musico Ioannis Mellencamp (1989), ipso a traditionali musica vulgari Americana penitus moto.[1]

Inter musicos qui hoc carmen per machinam phongraphice impresserunt sunt The Weavers (1950),[2][3] Franciscus Sinatra (1950), Red Foley et Ernestus Tubb (1950), Jerry Lee Lewis (1957), Ioannes Cash (1958), The Originals (1966), Trinio Kingstoniana, Ricardulus (1972), Ry Cooder (1976), Meat Puppets (1994), Thomas Waits (2006), Deer Tick (2009), Ericus Clapton (2013), et Keith Richards (2015).

NotaeRecensere

  1. Stephen Thomas Erlewine, Big Daddy.
  2. "Good Night, Irene," Time, 14 Augusti 1950.
  3. Billboard ranked this version as the No. 1 song of 1950.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere