Ioannes, vulgo plene John Winston Lennon (9 Octobris 19408 Decembris 1980) fuit musicus, cantor, et scriptor Anglicus, optime notus cantor et citharista The Beatles gregis. Paulo McCartney excluso, Lennon plurimos gregis cantus composuit.

Wikidata Ioannes Lennon
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Lennon: imago
Ioannes Lennon: imago
Ioannes Lennon: subscriptio
Ioannes Lennon: subscriptio
Nativitas: 9 Octobris 1940; Liverpool Maternity Hospital
Obitus: 8 Decembris 1980; Novum Eboracum
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: John Winston Lennon

Familia

Genitores: Alfred Lennon; Julia Lennon
Coniunx: Cynthia Lennon, Yoko Ono
Proles: Julian Lennon, John Ono Lennon, John Lennon II, Sean Lennon

Memoria

Sepultura: Horti Publici Centrales

Natus est Liverpolii 9 Octobris 1940, Alfredi et Iuliae Lennon filius. Post discidium parentum suorum anno 1942 habitavit cum sorore matris suae Maria, et Georgio marito eius. Mense Iulio 1946 Alfredus visitavit Mariam et attraxit Ioannem ad Blackpool, meditatus furtim emigrare ad Novam Zelandiam. Post altercationem inter Alfredum et Iuliam, Maria eos secuta, Ioannem coegit eligere parentem dilectum. Elegit Alfredum bis. Iulia abiente tamen, Ioannes flevit, et eam secutus est. Usque ad Beatlemaniam Ioannes contagionem patri suo non habebat.

Accrescebat domo Mariae et Georgii in Woolton. Iulia visitabat Ioannem cotidie, et cum ille undecim annorum esset eam visitabat domo eius apud 1 Blomfield Road Liverpolii. Iulia docuit Ioannem psallere banionem, et sonabat phonodiscos Elvis Presley.

Anno 1955, primum gregem cantorum suum,The Quarry Men ('Lautumiarii') nomine, condidit. Deinde cum Paulo McCartney, Georgio Harrison, et Ringo Starr in grege The Beatles ('Scarabaeuli' vel 'Verberatoruli') se consociavit. Anno 1969 post divortium a prima uxore Cynthia Powell, quacum Iulianum Lennon filium genuit, in colonia Calpe, Yoko Ono, artificem Iaponicam, in matrimonium duxit. Non solum cantor, sed etiam actor auctorque negotiis operam dedit. Carmina nota sunt ut puta Imagine et Give Peace a Chance. Pacifista bello Indosinensi II adversatus est, et motui pacis iurumque humanorum defendorum interfuit.

Anno 1980 Novi Eboraci pro aedificio The Dakota nomine, Ioannes Lennon a Marco Davide Chapman, homine amenti, pistolio occisus est.

Discographia recensere

  • Plastic Ono Band (1970)
  • Imagine (1971)
  • Some Time in New York City (1972) - cum Yoko Ono
  • Mind Games (1973)
  • Walls and Bridges (1974)
  • Rock 'n' Roll (1975)
  • Double Fantasy (1980) - cum Yoko Ono
  • Milk and Honey (1983) - cum Yoko Ono

Carmen celeberrimum recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Classical Archives • Deutsche Biographie • Store norske leksikon