Aperire sectionem principem

The Beatles

grex musicus Anglicus
(Redirectum de Beatles)
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
The Beatles anno 1964.

The Beatles fuerunt grex musicus Anglicus, qui carmina pop-rock composuit et cecinit, Liverpolii anno 1960 conditus, annoque 1970 tandem dissolutus. Principales gregis sodales fuerunt Ioannes Lennon, Paulus McCartney, Georgius Harrison, et Ringo Starr. The Beatles fuerunt insignes per curriculum suum. Etiam nunc eorum musica multis gratissima est, etsi duo sodales mortui sunt. In Britannia, plusquam quadraginta singula carmina, et LP et EP, in maximis locis famae adposuerunt. Potentia sua, carmina componentes, in tredecim discis ostenditur, quos ei septem annos tantum venumdederunt, nimis igitur ingenii et numerorum? habentes.

In primis The Beatles apud Cavern Club, paulo theatro Liverpolitano, sonabant; haud dubie laudata eorum facultas ad augendas turbas amantium eorum musicae. Sexagesimis annis, musicae popularis auditione crescente, iis carminibus bonus exitus fuit, musicae mercatus expansionis causa.

BeatlemaniaRecensere

Sic appellatur euphoria suscitata a puellis circum The Beatles annis ab 1963 ad 1965. Primo anno beatlemaniae carmina "Please Please Me" et "From Me To You" et "She Loves You", positiones? honorificas facile accesserunt.

SociiRecensere

DiscographiaRecensere

Carmina celeberrimaRecensere

  • 1964 - Can't Buy Me Love ('Amorem Mihi Emere Non Possum')
  • 1964 - A Hard Day's Night ('Nox Diei Durae')
  • 1965 - Help! ('Adiuva!')
  • 1965 - Yesterday (Pauli McCartney solus) ('Heri')
  • 1965 - Girl ('Puella')
  • 1966 - Taxman ('Publicanus')
  • 1967 - Lucy in the Sky with Diamonds ('Lucia in Caelo cum Adamantibus')
  • 1967 - I Am the Walrus ('Odobenus Sum')
  • 1967 - A Day in the Life ('Dies In Vita')
  • 1968 - "Hey Jude" ('Ohe, Iudas')
  • 1969 - Come Together ('Convenite')
  • 1969 - Oh! Darling ('O! Ocelle')
  • 1969 - Something ('Aliquid")
  • 1970 - Let It Be ('Fiat')
  • 1970 - Across the Universe ('Per Universum')

PelliculaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Lewisohn, Mark. 2013. All These Years. Vol. 1: Tune In. Crown.

Nexus externiRecensere