Ludovicus van Beethoven

(Redirectum de Beethoven)

Ludovicus van Beethoven, Theodisce Ludwig van Beethoven, (Bonnae, 16 Decembris 1770; Vindobonae, 26 Martii 1827) fuit compositor et clavilista Germanicus, tertius ex praestantissimis aetatis classicae musicis, post Haydn et Mozart. Apud peritissimos unus ex altissimis culminibus historiae musicae habetur, et non peritis popularissimus semper manet.

Wikidata Ludovicus van Beethoven
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus van Beethoven: imago
Ludovicus van Beethoven: imago
Ludovicus van Beethoven: subscriptio
Ludovicus van Beethoven: subscriptio
Nativitas: 16 Decembris 1770; Bonna
Obitus: 26 Martii 1827; Vindobona
Patria: Electorate of Cologne, Imperium Austriacum

Familia

Genitores: Johann van Beethoven; Maria Magdalena van Beethoven
Coniunx: no value
Proles: no value

Memoria

Sepultura: Vienna Central Cemetery, Q38103979

Natus Bonnae, in urbe tum capite Principis Dicionis Coloniae et Sacri Imperii Romani parte, Beethoven viginti unum annos natus Vindobonam immigravit, ubi discipulus Iosephi Haydn mox famam clavilistae praestantissimi habuit. Ante autem tricesimum annum, audiendi sensus eius corrumpi coepit, sed in compositione et peractione musicae (ut musicus vel orchestrae dux) persistebat, etiam cum penitus surdus factus esset. Primus compositor erat, qui praecepta ad opera sua producenda metronomo usus fecit.

Inter opera maxima sunt Symphonia Nona, Fidelio, Große Fuge, Symphonia tertia "Heroica", Missa Sollemnis, Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106, Sonata pro clavili 21 in C maiore, op. 53 (Waldstein), Quadricinium fidium quartum decimum.

Beethoven Bonnae natus est mense Decembri anno 1770, die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur); baptizatus est die 17 Decembris. Unus ex tribus liberis fuit qui supervixerunt: maximus natu habuit duo fratres, Carolum et Ioannem van Beethoven. Pater, Ioannes van Beethoven, exemplari pueri Mozart adductus, volebat etiam parvum Ludovicum puerum mirabilem reddere. Itaque iam a prima pueritia eum clavile, organum tibiamque docebat. Pater erat alcoholicus, et mater, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.

 
Beethoven, anno 1801, anno aetatis 31. Carolus Riedel pinxit.

Ludovicus iuvenis die 26 Martii anno 1778, septimum annum agens, primum in publico Coloniae clavili cecinit. Pater praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.

Primus Ludovici praestans magister fuit Christianus Gottlob Neefe(en).

Anno 1782, undecimum annum agens, Beethoven primum opus edidit.

Anno 1787, primum iter Vindobonam fecit, auctore Ferdinando von Waldstein comite. Beethoven fertur Vindobonae quam celerrime Mozart invenisse, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Secundum fabulam Mozart dicitur exclamavisse: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur." Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem graviter aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse; mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eiusdem anni.

Anno 1792, princeps elector Bonnensis Beethoven sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ex quo tempore Beethoven totam vitam ibidem versatus est. Vindobonae discipulus compositionis Iosephi Haydn, contrapuncti Iohannis Georgii Albrechtsberger, cantus Antonii Salieri fuit. Vicesimum quintum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria triones clavili, violinae, et violae gravi op. 1.

 
Aedes ubi Beethoven Testamentum Sancti Loci scripsit.

Anno 1800, Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Heiligenstädter Testament ("Testamentum Sancti Loci") scripsit, litteras in quibus de sua desperatione loquitur.

Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primo Beethoven hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem appellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit, et in novam Heroicam mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 Aprilis 1805 prolata est.

 
Prima materies symphoniae quintae.

Hoc tempore tres Maecenates ex nobilitate—archidux Rodolphus, princeps Lobkowitz, princeps Lichnowsky—constituerunt ei annua praestare.

Anno 1812, Beethoven iter in aquas calidas Teplice fecit, ibique Ioannem Wolfgangum von Goethe cognovit. Serviles mores Goetheani Beethoven odio fuisse feruntur.

Carole fratre die 15 Novembris 1815 mortuo, Beethoven constituit eius filii tutor fieri, qui tum novem annos natus erat. Carolus per testamentum Beethoven suum filium, cui nomen quoque Carolus erat, in custodiam tradiderat, sed in lecto mortis coniunctam filii custodiam cum sua uxore Ioanna statuit. Insequentibus annis, Beethoven, qui fratriam? abhorrebat, adeo omnes vires suas in custodia obtinenda posuit ut vix musicam scriberet. Beethoven tandem unus tutor Caroli nuncupatus est.

Postremos annos propter surditatem paene omnino semotus degit. Tantum paucis amicis utebatur "colloquiorum libellorum" auxilio.

Symphonia nona, "Choralis," primum publico die 7 Maii 1824 prolata est. Ultima pars huius symphoniae finem capit poemate An die Freude (Pro Gaudio), Friderici Schiller, in musicam reddito, quod incipit verbis "Freude, schöner Götterfunken" ('Gaudium, pulchra scintilla divina'). Haec melodia hymnus Unionis Europaeae ("Hymnus Europae"), verbis novis "Est Europa nunc unita," facta est.

 
Ludovicus van Beethoven (1770–1827); Iosephus Carolus Stieler anno 1820 pinxit.


Inter opera clarissima sunt:

Composuit Beethoven 32 sonatas pro clavile, 10 pro violina, 5 pro violoncello, unam pro cornu; 16 quadricinia pro chordophonis; 9 symphonias; unam operam, multasque alias res musicas.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lege Λουδοβῖκος Βηθούην ("Ludovicus van Beethoven") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum van Beethoven spectant.

Bibliographia

recensere