Beethoveniana est compositio musica pro orchestra symphonica et vocibus humanis ab Ioanne Farrington, musico Anglico, compositus, ad ducentesimum quinquagesimum festum diem anniversarium compositoris Ludovici van Beethoven nati honore augendum. Quod opus novum, a corporatione radiodiffusionis Britannica pro "First Night of the BBC Proms 2020" mandatum et ab omnibus quinque orchestris BBC et cantoribus BBC separatim in quadragena peractum, cum omnes musicae actiones publicae propter pandemiam coronaviri prohiberentur, per machinam phonographicam impressum est atque in pellicula cum binis saltatoribus pro scaena photographica agentibus divulgatum est.[1]

Ludovicus van Beethoven (1770–1827). Iosephus Carolus Stieler anno 1820 pinxit.

De origine novi operis ait compositor:

Musicam Beethovenianam in musica machina lavatoria penitus collocavi ut quales colores inter sese commiscerentur viderim. Exitus est congeries fragmentorum alligatorum, quae eius musicam summatim describunt: heroica, faceta, insolentia, turbulenta, tragica, cogitabunda. Momentum praeterea quod eius ars in variis generibus musicis habuit monstrat, cum stylistica ipsius Proms diversitate. Necessario rerum perturbatio et tristitia etiam in rem ipsam intrare potuerunt, aliquid inevitabile. Opus finem capit cum novus "Ode an die Freude" textus a Sara Gabriel fictus canitur, de traumate operis ortus cogitans, resque futuras sperans."[2][3]

Plus quam trecenti musici suas partes singulariter domu egerunt, atque Farrington cum ingeniariis electronicis diversos sonos consquentis in variis computatris accommodate commiscuerunt, ut tota permixtio honorifica in lucem grato animo proferretur.[4]

Notae recensere

  1. "Beethoveniana: 2020." BBC.
  2. Anglice "Essentially I took Beethoven's music and put it in a musical washing machine to see which colours would run. What's come out is a collage of fragments tied together that sum up his music: heroic, witty, defiant, turbulent, tragic and reflective. It also shows the influence his music has had on different genres, as well as the stylistic diversity of the Proms itself. Inevitably the turmoil and sadness of the situation found its way into the piece as well, something which was unavoidable. The work ends with the Ode to Joy sung to a new text by Sarah Gabriel that reflects on the trauma of the work's background, while offering hope for the future."
  3. Beethoveniana for Symphony Orchestra.
  4. "How do you edit together a 'Grand Virtual Orchestra' of 300 musicians, for a Proms premiere?"

Nexus externi recensere