Cyrillus Ramaphosa
Cyrillus Ramaphosa (die 17 Novembris 1952 natus in oppido Soweto) est mercator et politicus Africae Australis.
Patria: Africa Australis
Familia
Coniunx: Tshepo Motsepe
Alumnus est universitatis Borealis apud Turfloop, unde remotus et incarceratus studia longinqua iuxta universitatem Africae Australis persecutus est.
Secretarius generalis congressus nationalis Africani fuit ab anni 1991 usque in 1997. Quo anno, officio praesidis patriae frustra petito, munera politica renuntiavit. Nihilominus praeses vicarius congressús die 18 Decembris 2012 electus est. Iacobus Zuma, qui praeses patriae eis annis merebat, Ramaphosa praeses vicarius patriae die 25 Maii 2014 factus est. Zuma autem suasu congressús praesidatum die 14 Ianuarii 2018 renuntiante, Ramaphosa die insequenti praeses electus est.
Bibliographia
recensere- Jason Burke, "Who is Cyril Ramaphosa? South Africa's next leader faces huge challenges" in The Guardian (14 Februarii 2018)
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Black Past |
- "Cyril Ramaphosa": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Carolus Robberts Swart 1961 • Iacobus Iohannes Fouché 1968 • Nicolaus Diederichs 1975 • Balthazar Ioannes Vorster 1978 • Marais Viljoen 1979 • Petrus Gulielmus Botha 1984 • Fridericus Gulielmus de Klerk 1989 • Nelson Mandela 1994 • Thabo Mbeki 1999 • Kgalema Motlanthe 2008 • Iacobus Zuma 2009 • Cyrillus Ramaphosa 2018 Capsae cognatae: Ministri a rebus externis • a rebus internis | |