Psychopathia (a Graecis ψυχή 'anima' + πάθος 'dolor'), etiam sociopathia appellata, usitate definitur morbus personalitatis[1] cuius proprietates sunt pertinaces mores antisociales, empathia et paenitentia imminutae, ac mores audaces, disinhibiti, egotistici. Variae psychopathiae notiones per historiam psychopathiae adhibentur, quae solum partim congruunt, seque aliquando contradicere possunt.[2]

Gulielmus C. Langer, psychiater Americanus, Adolphum Hitlerum appellavit psychopathicum neuroticum.

Hervey M. Cleckley, psychiater Americanus, primas normas diagnosticas reactionis vel perturbationis personalitatis antisocialis in Diagnostic and Statistical Manual of Mental Disorders (DSM) movit, una cum Georgio E. Partridge, psychologo Americano.[3] DSM et International Classification of Diseases (ICD) diagnoses malum personalitatis antisocialis et malum personalitatis dissocialis proprie introduxerunt, has diagnoses psychopathiam vel sociopathiam attigisse dicentes. Robertus D. Hare, psychologus Canadianus, postea hanc notionem psychopathiae in criminologia in eius Psychopathy Checklist gratiam apud populum iterum dedit.[2][4][5][6]

Nexus interni

  1. Patrick, Fowles, at Krueger 2009.
  2. 2.0 2.1 Skeem et al. 2011.
  3. Partridge 1930.
  4. Patrick 2005.
  5. "Hare Psychopathy Checklist". Encyclopedia of Mental Disorders .
  6. Psychopath (pellicula documentaria).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere