Usain Bolt (natus in Trelawny Parish Iamaica die 21 Augusti 1986 ) est clarissimus athleta Iamaicanus, princeps 100 et 200 metrorum cursus certaminis.

Usain Bolt (Rio 2016)

Certaminibus Olympicis annorum 2008 et 2012 et 2016 tria continua nomismata aurea cursorum et 100 et 200 metrorum et cursus alterni 4 x 100 metrorum consecutus est, quod nemo adhuc alius cursor perficere potuit. Praeterea ludis mundanis ludorum gymnicorum campestrium anni 2007 medalias argenteas certaminum amborum, et ludis annorum 2009 et 2013 et 2015 victoriam 100 metrorum, atque ludis annorum 2009, 2011, 2013, 2015 victorias quattuor continuas 200 metrorum rettulit. In ludorum autem anni 2011 certamine 100 metrorum praemature profectus est, quo factum est ut repudiaretur.

Anno 2009 Berolini spatium 100 metrorum tempore 9.58 secundorum, quo celerius nec antea ullus nec postea, cucurrit.[1] In iisdem certaminibus etiam spatium 200 metrorum cucurrit tempore 19.19, quod tempus optimum huius cursus usque manet.[1] Denique cursu alterno 4 x 100 metrorum Olympiis 2012 Bolt et socii Iohannes Blake, Nesta Carter, Michael Frater celerius (tempore 36.84 secundorum) cucurrerunt quam nulli cursores alii.[1]

Anno 2016, Bolt XXXI Olympiis aestivis in urbe Fluminensi exhibitis cursum centum metrorum 9.81 secundis vicit, cursum ducentorum metrorum 19.78 secundis. Cursus quaternos centum metrorum una cum tribus aliis cursoribus Iamaicanis (Asafa Powell, Iohannes Blake, Nickel Ashmeade) tempore 37.27 secundorum vincens tertiam medaliam auream reportavit. Qua re primus est omnium cursorum brevioris distantiae, qui tribus continuis Olympiis tripliciter vicerit.

Anno demum 2017 in ludis mundanis Londinii habitis cursu 100 metrorum superatus est a cursoribus Americanis Iustino Gatlin victore atque Christiano Coleman, cum ipse nomismate aeneo affectus est. Quos ludos mundanos sibi ultimos fore dixit.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Rerum status mense Augusto 2016

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Usain Bolt spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!